|
Quatuor autem modis eximus per actionem. Actiones namque aliae sunt
carnales, id est quae ad usum corporis pertinent; aliae spirituales, qua
pertinent ad instructionem mentis. Ad utrasque boni et mali exeunt. Qui
ad explendam voluptatem terrenis actionibus foris inserviunt, similes
sunt immundis animalibus, quae de arca exierunt. Qui autem eas ad usum
necessitatis administrant, animalia quidem sunt, sed munda. Qui vero
ecclesiastici regiminis curam, quae videlicet actio spiritualis est,
agendam suscipiunt, et a secreto internae quietis, non ex ambitione, sed
ex praecepto obedientiae ad publicum prodeunt; similes sunt Noe, qui
exiens de arca sacrificium obtulit, quia saepe tales eo magis per
abstinentiam omnes in se carnis motus occidunt, quo graviora internae
quietis damna per occupationem se pertulisse cognoscunt. Illi autem qui
propter gloriam propriam honores in Ecclesia suscipiunt, et cum se in
sublimi positos vident, caeteros despiciunt, et infirmioribus quibusque
in Ecclesia positis ex compassione condescendere nolunt, similes sunt
Cham, qui denudati patris verenda derisit, et ab hoc meruit sententiam
maledictionis accipere.
|
|