|
Quatuor etiam modis eximus per contemplationem. Primus modus est, quando
consideramus omnem creaturam quid sit ex se, et invenimus omnia esse
vanitatem, quia omnis creatura sicut de nullo adesse venit, ita et
quotidiana immutatione indicat, quod quantum in se est ad nihilum
tendit.
Secundus modus est, quando consideramus quid sit in eadem creatura ex
dono Creatoris, et cernimus in ea divinae rationis similitudinem, quia
ipsa, quae pro sua conditione mutabilitati subjacent, dum hoc ex
beneficio Creatoris accipiunt, ut nunquam prorsus esse desinant,
quodammodo opus temporale aeterni opificis imitatur stabilitatem.
Tertius modus est, quando consideramus quomodo utatur Deus ministerio
creaturarum ad implenda judicia sua, sive pro sua misericordia beneficia
largiendo, sive pro nostro merito supplicia. In hac autem consideratione
invenimus omnia esse instrumentum divinae dispensationis, et nostrae
pravitatis argumentum. In hoc genere contemplationis audimus omnem
creaturam tribus vocibus nobis loquentem.
Prima vox dicit accipe, secunda dicit redde, tertia dicit fuge:
|
“Accipe beneficium, redde debitum, fuge supplicium.”
|
|
Prima vox est famulantis, secunda admonentis, tertia comminantis. Vox
famulantis est. Coelum dicit: Ministro tibi lucem in die ut vigiles;
tenebras in nocte ut pauses. Ego ad oblectationem tuam gratas temporum
vicissitudines pario, tempore veris, et aestatis fervorem, autumni
plenitudinem et algorem hiemis. Ego alternantibus incrementis dierum et
noctium spatia simili ratione dissimiliter extendo, ut et varietas
tollat fastidium et ratio pariat oblectamentum. Aer dicit: Vitalem tibi
praebeo flatum, et omne genus avium ad tuum mitto obsequium. Aqua dicit:
Potum tibi praebeo, sordes purgo, arentia vegeto, et diversorum genera
piscium ad tuum esum ministro. Terra dicit. Ego te porto, te nutrio,
pane conforto, vino laetifico, omnigenis fructibus oblecto, diversis
animalibus mensas teas repleo. Vox admonentis est. Mundus dicit: Vide
homo quomodo amavit te, qui propter te fecit me. Servio tibi, quia
factus sum propter te, ut et tu servias illi, qui fecit et me, et te. Me
propter te, et te propter se. Si sentis beneficium, redde debitum.
Accipis benignitatem, redde charitatem. Hoc tribuit, et hoc exigit Deus.
Vox comminantis est. Ignis dicit: A me combureris. Aqua dicit: In me
submergeris. Terra dicit: A me absorbeberis. Infernus dicit: A me
deglutieris. Quia omnis creatura sicut ex conditione sua homini
famulatur, sic etiam peccatoribus pro malorum meritorum conscientia
comminatur, ut in singulis creaturis perpeti timeant, quod se meruisse
cognoscunt. Propter quod etiam dictum est, quod nemine persequente fugit
impius (Prov. XXVIII), quoniam ita est in securitate impius pavidus,
sicut justus in supplicio securus.
Quartus modus contemplationis est, quando inspicimus creaturas, secundum
hoc quod homo eis uti potest ad explendam carnalis concupiscentiae
voluptatem, et in eis cogitamus non naturalis infirmitas subsidium, sed
libidinis oblectamentum. Hoc oculo Eva lignum vidit, quam esset pulchrum
visu, et ad vescendum suave, et tulit de fructu ejus, et comedit (Gen.
III). Qui hoc modo per cogitationem exeunt, similes sunt corvo, qui
reversus non est, quia dum foris quod male delectat inveniunt, ad arcam
conscientiae amplius redire nolunt. Reliqua vero tria contemplationis
genera in exitu columbae figurata sunt, quae cum emissa esset, et non
inveniret ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad vesperum portans
ramum olivae virentis in ore suo. Vacua exiit, sed vacua non rediit,
quia foris invenit, quod intus non habuit, nec tamen foris amavit, quod
intro detulit.
|
|