|
Ramus olivae virentis bonum mentis affectum demonstrat, quia saepe
sancti viri quanto magis foris opera divina aspiciunt, tanto magis intus
in amore Conditoris inardescunt. Dum enim rerum praesentium
mutabilitatem aspiciunt, continuo omnia quae in hoc mundo pulchra
videntur, eis in cogitatione vilescunt, et quasi revertentes olivam in
ore deferunt, quoniam eo ardentius Conditoris sui speciem concupiscunt,
quo in rebus conditis quod delectaret minus invenerunt. Delectabiliter
intus mens pascitur, quia delectabiliter foris non tenetur, et quasi ad
arcae suae portum reducta jam secura tripudiat, quae in mundi fluctibus
prius naufraga erat. Similiter in secundo genere contemplationis quoties
in rebus visibilibus invisibilem Dei virtutem et sapientiam admirari
discimus, quasi ramus olivae ab aquis ad arcam reportamus, quia in rebus
mutabilibus extra nos illum agnoscimus, quem in nobis immutabiliter
diligamus. In tertio itidem contemplationis genere dum judicia ejus
foris attendimus, in timore ejus, et amore intus renovamur. In primo
ergo materia vanitatis inspecta, in nobis generat contemptum mundi, in
secundo simulacrum rationis, laudem Dei, in tertio instrumentum
dispensationis timorem et amorem Dei, in quarto fomes cupiditatis
incentivum libidinis. Hunc igitur exitum caveamus, ne egrediamur temere.
Nemo de conscientia sua confidat. Dina intus virgo, intus casta, intus
columba fuit, sed quia columba seducta fuit non habens cor, egressa
foras colorem pariter cum nomine mutavit. Sic enim scriptum est: Egressa
est Dina, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem
filius Hemor Evaei, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit eam, et
dormivit cum illa, vi opprimens virginem (Gen. XXXIV). Quae vi
opprimitur patet quod non ideo exit ut corrumpatur, sed tamen quia
temere exiit, pudicitiae suae damna etiam invita sustinuit. Quod autem
subjungitur, conglutinavit eam sibi; hoc est corvus cadaver invenit, et
amplius ad arcam redire noluit.
|
|