CAP. VI. De tribus mansionibus arcae sapientiae, sive intellectualis.

Tres mansiones in intellectuali arca, quae significant tria genera cogitationum, rectum, utile, necessarium. Si ego diligere coepero meditationem Scripturarum, et libenter cogitavero de virtutibus sanctorum, et de operibus Dei, et de aliis quaecunque ad emendationem morum, sive ad exercitationem mentis pertinent, jam in arcae mansione prima esse coepi. Sed si bonum quod novi adhuc imitari differo et detracto, tunc dicere possum, quod recta sit cogitatio mea et inutilis, quia bonum quidem est, quod de aliis cogito, et quod in aliis cognosco, sed inutile mihi, si illud ad exemplum vivendi non traho. Quia aliena virtus mihi non prodest, si illam (quantum possum) imitari neglexero. Thesaurus absconditus, et scientia abscondita, quae utilitas in utrisque? (Eccli. XX.) Scientiam abscondo, si bonum quod novi opere non ostendo, et ideo mihi non potest prodesse, quod cum sciam habere dissimulo. Si autem operam dedero non tantum ut sciam, sed etiam ut agam quae bona sunt et utilia, et in hoc sedula fuerit cogitatio cordis mei, quatenus virtutes, quas in aliis jam amare, et admirari didici, meas faciam per exercitium disciplinae, et formam recte vivendi, tunc possum dicere, quod utilis sit cogitatio cordis mei, et tunc ascendi in secundam mansionem, et cor meum in unum, jam magis collegi, ut non discurrat per ea quae vana sunt, et ad utilitatem non pertinent. Restat tertium, ut cum habere coepero opera virtutum, elaborem quoque ipsas virtutes habere, hoc est, ut quod foris demonstro in opere intus possideam in virtute. Alioquin non multum mihi prodest habere opere, nisi etiam virtutes operum habeam. Si ergo ad hoc cogitationem cordis mei instituo, ut quidquid boni in me foris humanis apparet aspectibus, divinis, intus satagam praesentare obtutibus, tunc ascendi in tertiam mansionem, ubi virtutes sunt, quae sunt necessariae. Sed inter has omnes praecipue una necessaria est, id est charitas, quae nos Deo conjungit, et ideo in supremo arca ad unum colligitur; ut jam unum cogitemus, unum exspectemus, unum desideremus Dominum nostrum Jesum Christum. In prima ergo mansione est cognitio, in secunda opus, in tertia virtus, in supremo praemium virtutis Dominus Jesus Christus. Hos gradus habes in psalmo ubi dicit: Bonitatem, et disciplinam et scientiam (Psal. CXVIII), si convertas scientiam, et disciplinam, et bonitatem doce me (ibid.) Domine Jesu Christe.