|
Alii siquidem ascendunt de calore orientis, alii de calore occidentis,
alii de frigore orientis, alii de frigore occidentis. Calor orientis est
fervor spiritualis, calor occidentis est concupiscentia carnis. Frigus
orientis tumor superbiae, frigus occidentis caecitas ignorantiae. In
calore orientis creatus est homo, propter quod et positus est in hortis
Eden ad australem orientis, sed transivit ad frigus orientis, quando ad
illius participationem se contulit, qui primus ad aquilonem sedem se
positurum dixit (Isa. XIV). Deinde ad calorem occidentis cecidit, quando
post peccatum aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis
invenit (Rom. VII). Tunc quoque ad frigus occidentis corruit, quando
ignorantiae caecitate percussus, illius coelestis panis esum oblivisci
coepit. In calore orientis principium est bonae naturae, in frigore
orientis initium culpae. In calore, et frigore occidentis poena corporis
et animae. In calore orientis in alto creatus fuit homo in frigore
orientis, superbe exaltare se voluit homo, et idcirco in calore et
frigore occidentis ad ima corruit homo. Sed per mediatorem Dei et
hominum Dominum Jesum Christum, ecce isti jam veniunt ab Oriente, et
illi ab Occidente ut recumbant cum Abraham et Isaac, et Jacob in regno
coelorum (Matth. VIII). Jam clamant aquiloni ut det, et austro ne
prohibeat filios Dei (Isa. XLIII). Quia enim Jesus Christus verus Deus
et verus homo est, in homine praebet exemplum, ex divinitate remedium.
Ex humilitatione susceptae infirmitatis nostram, et superbiam reprimit,
et illuminat caecitatem; ex virtute majestatis et animas nostras cibo
invisibli pascit, et corpora nostra per obumbrationem Spiritus sancti ab
aestu vitiorum protegit. Idem ergo nobis et lignum vitae, et liber vitae
efficitur, lignum, quia obumbrat et pascit, liber quia increpat et
erudit. Increpat elatos, illuminat caecos, esurientes cibat, aestuantes
obumbrat. Audiant elati increpationem, et humilientur, audiant caeci
animo doctrinam, et illuminentur. Quos exurit aestus vitiorum, umbram
petant ut refrigerentur. Qui esuriunt et sitiunt justitiam, huc
properent ut saturentur. Nemo se excuset, omnis homo congruum suo morbo
remedium invenit, ubi et malis locus datur, ut se corrigant, et bonis ut
meliores fiant. Ascendamus ergo omni occasione postposita. Ascendamus
alacres, ascendamus laetantes, quia in domum Domini ibimus (Psal. CXXI).
Ascendamus ad festa supernae patriae tribus Israel ad confitendum nomini
Domini in turribus Hierusalem (ibid.). Levemus sursum oculos nostros, et
videamus purpureas semitas stratas in lateribus montium aeternorum, et
calles supernae directos usque ad portas Hierusalem. Ibi vexillum crucis
in sublimi luce, luce rosea micans, hostes terret et amicos confortat.
Portae civitatis apertae sunt, et in plateis ejus voces canentium
Alleluia. Videbis illuc ascendentes populos multos, accinctos in psalmis
canentes ex omnibus gentibus et nationibus et linguis, alios in vestitu
roseo fulgentes, alios amictu candido nitentes, alios in viola sandicina
praelucentes omnis ornatus ad solemnitatem. Grandis et innumerabilis
populus qui praeparatus est ad diem Domini. Ipse rex sursum est, et
invitat nos. Deorsum est, et adjuvat nos. Excitantur pigri, confortantur
timidi, roborantur infirmi, et animosiores red duntur strenui. Omnis
aetas, utriusque sexus, omnis conditio concurrunt ex omnibus mundi
partibus, et ascendunt certatim cum alacritate et laetitia videre regem
in decore suo. Cupiunt omnes, cupiunt singuli in die tantae solemnitatis
apparere festivi Loquamur ergo nunc de his gradibus ascensionum, quibus
in coelum scanditur, ut nullum terreat labor itineris, quem delectat
praemium repromissionis. Sunt quidem ibi purpurei ascensus, quia cum
labore ascenditur, sed substernitur charitas, qua labor ipse allevetur.
Primus itaque ascensus est de frigore orientis, hoc est de tumore
superbiae quia oportet primo peccatorem humiliari, et per obedientiam
resurgere, qui per inobedientiam lapsum incurrerat culpae. Secundus
ascensus est de calore occidentis quia necesse est deinde vitia carnis
calcare, ut non ambulemus secundum desideria nostra, et mortificare
membra nostra, quae sunt super terram, ut non serviamus ultra peccato
(Colos. III). Tertius ascensus est de frigore occidentis, quia cum jam
perfecte affectus carnales per abstinentiam, et exercitium disciplinae
in nobis exstinxerimus, tunc libere meditationi, et doctrinae divinarum
Scripturarum vacare poterimus, ut per studium lectionis et meditationem
rursus illuminetur oculus mentis, sicut dicit Psalmista: Declinate a me
maligni et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). Quartus ascensus
est de calore orientis, ubi de bono proficimus in melius, quia nequaquam
ad perfectionem venire possumus, nisi etiam in bonis, quae agimus, sine
intermissione crescere studeamus. Quod autem columnam triginta cubitorum
altitudinem habentem in medio arcae ereximus, sive ita ad litteram
factum esse credamus, sive non, nihil interest, si tamen spatium ejusdem
dimensionis, et quantitatis ab uno sursum patuisse intelligamus. Rursum
quod per triginta cubitorum altitudinem divinam Scripturam significari
diximus, et postea per columnam triginta cubitos habentem in altitudine
Christum figurari asseruimus, contrarium non est, quia omnis Scriptura
divina unus liber est, et ille unus liber Christus est, quia omnis
Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in
Christo impletur, et legendo Scripturam hoc quaerimus, ut ejus facta, et
dicta, atque praecepta agnoscentes, quod jussit facere, et quod promisit
percipere mereamur. Sicque et cognitione veritatis, et merito virtutis
crescentes, usque ad ejus conformitatem et mensuram aetatis plenitudinis
(Ephes. IV) ipsius specialiter pertingamus.
|
|