CAP IX. De ligno vitae, et libro vitae in columna.

Igitur ut melius pateant quae diximus, ipsam supradictam columnam in medio arcae depinximus, eidemque in latere australi lignum vitae, in latere vero aquilonari liber vitae nomen ascripsimus. Unde et in eodem latere triginta volumina divinae paginae secundum ordinem ab uno sursum, hoc est in singulis mansionibus decem disposuimus, quia sicut diximus, omnis divina Scriptura unus ille liber est, qui liber vitae est. Et sciendum quod Christus cum in gemina natura una aeterna constet persona, secundum utramque naturam et liber vitae, et lignum dici potest, attamen specialiter nobis secundum formam humanitatis assumptae liber vitae factus est, quia in homine praebuit exemplum. Secundum formam divinitatis lignum vitae factus est, quia ex virtute divinitatis praestare remedium.