CAP. IX. De virore arboris sapientiae per spem.

Nono loco adjunctum est, per spem viret. Spes futurorum bonorum in mente quasi scintillatio quaedam est, quae nutritur in fomite. Est enim spes quasi memoria quaedam invisibilium gaudiorum, quae in corde hominis recondita calefacit illud intrinsecus, et non sinit arescere frigore infidelitatis in hieme praesentis vitae. Et quandiu haec spes vivit in nostra mente, nunquam arescit arbor sapientiae, sed quemadmodum lignum illaesum servat virorem suum, dum aequalem habet contemperantiam humoris et caloris, sic animus arescere non potest, quem et calor Spiritus sancti, qui desuper radiat, nutrit, et studium bonae operationis quod subtus est, rigat.