|
Decimo loco adjunctum est quod per circumspectionem frondescit, et
expandit ramos suos. Quidam sunt, in quibus sapientia in altum crescit,
quidam vero, in quibus in latum se expandit. In comtemplativis in altum
surgit, qui per acumen mentis penetrant usque ad contemplanda secreta
coelestia. In activis in latum se expandit, quia illi intentionem mentis
suae multipliciter foras spargunt ad dispensanda terrena. Sunt vero
nonnulli, qui per quietem divinitus sibi concessam, primo multum in
contemplatione excrescunt, sed dum vident alios simpliciores fratres
terrenis actionibus occupari, eos in comparatione sui despiciunt, et cum
ipsi steriles sint a bono opere, bona tamen opera in aliis non
pertimescunt judicare. Qui ergo in humilitate stare negligunt, vento
elationis conquassati, a fastigio contemplationis cadunt. Dejectique
variis patent erroribus et multipliciter ab illa interna pace
distrahuntur. Quorum videlicet errorum principium hoc est, quod
infirmitatem suam humiliter nolunt agnoscere, sed de Dei munere, quod
acceperunt, incaute se extollunt. Necesse enim est ut in oculis eorum
vilescant facta aliena, qui de suis meritis sentiunt tam immoderata. Nec
fieri posset, ut vitam alienam judicare praesumerent, nisi prius in se
tomuissent. Hic igitur error semel illapsus animo late venena sua
diffundit, et occulte serpens, et immiscens se cunctis motibus animae,
voluntates immutat, consilia dissipat, cogitationes intorquet, et
corrumpit desideria, curasque inducit superfluas. Et quia semel inflatus
animus magna de se existimare didicit, facta sua ad examen rationis
revocare contemnit, et eo liberius vitam persequitur alienam, quo minus
in se quidquam reprehensione dignum esse credit. Quae tamen superbia
primum se palliat sub specie boni zeli, et persuadet deceptae menti non
esse perfectum amatorem justitiae, qui consensum praebet culpae alienae.
Eum autem delicto alieno omnimodo consentire, qui negligit, non potest,
delinquentem arguere. Hoc igitur male provida mens errore decepta, totam
se curiositati dedit, et paulatim crescente morbo, dum primum errata
aliorum immoderate persequi assuescit, postremo ad hoc deducitur, ut
quidquid viderit vel aperte calumniari, vel sinistre interpretari
conetur; unde, si forte aliquos pro communi utilitate aliquantulum
sollicitari viderint, hos cupidos vocant. Quos providos esse
perspexerint, avaros nominant. Eos autem qui se affabiles et hilares
omnibus praebent, vitio adulationis inservire dicunt. Illos vero qui
saepius tristitiam vultu praeferunt, invidia tabescere credunt. Et quos
alacres et devotos in ministrando perspexerint, leves et inquietos esse
asserunt. Quos debiles aut graves invenerint, quasi pigros et inertes
accusant. Abstemios, morbo hypocrisis laborare, et eos qui plus
necessitati indulgent, luxui deservire existimant. Et hunc quidem
errorem multiplex confusio sequitur. Mala siquidem et pestilens
curiositas, quae secretum alienum improbe scrutari contendit, saepe,
quamvis nihil inveniat quod juste reprehendere possit, perversa tamen
suspicari non desistit. Si vero aliquid dignum reprehensione invenerit,
statim tumidam mentem non ad compassionem, sed ad contemptum trahit.
Contemptus autem iram excitat, quia typo superbiae inflatus animus
intolerabile esse credit, quidquid ab eo sustinet, quam despicit. Deinde
ira in indignationem crescit, indignatio in contumeliam procedit,
contumelia odium parit, odium autem inveteratum in invidiam transit,
invidia vero animo taedium gignit, taedium autem cum insederit cordi,
quasi tinea demolitur illud, et suffocato gaudio interno in semetipsa
conscientia tabescit. Fit sibi ipsi gravis animus et quasi plumbum
immobilis permanens sursum erigi non valet. Et qui prius pennis
contemplationis coelos penetrare consueverat, nunc gravis pressus
pondere sub se cadit. Perhorrescit tenebras suas, quas intus patitur, et
si possibile esset, vellet aufugere semetipsum. Igitur relicta
conscientia foras funditus terrenis se immiscet actionibus, ut vel
occupatus oblivisci possit malorum suorum. Et quia levius esse judicat
omne malum eo ipso quod intus tolerat, jam miser etiam dolores suae
occupationis foris amat. Et quia veram dulcedinem longo taedio palatum
cordis gustare dedidicit, carnalis concupiscentiae acetum sitiens anima
cum desiderio bibit. Inventam igitur in curis exterioribus diabolus
corrumpit, et jam nullo sibi judicio rationis renitentem, ad quaelibet
erroris praecipitia trahit. Sed quia nunc diximus ad quanta nos mala
superbia praecipitat, dignum est ut etiam consideremus quid sit
medicamentum, per quod nos gratia divina restaurat. Tale est enim
antidotum hoc ut non solum pristinam reformet sanitatem, sed et majorem
addat fortitudinem. Non solum reparet quod periit, verum etiam
superaddat quod defuit. Unde per omnia laudabilis et gloriosus Deus,
solus misericors et pius, qui gratis largitur donum, et gratis restaurat
amissum, et qui indigni eramus etiam id recipere, quod perdidimus, sic
restituit ut non ad interitum, sed ad incrementum cecidisse videamur.
Igitur iste, qui per sapientiam excreverat, de altitudine sua
superbivit, et ideo bonum est ei ut praecidatur, et assuescat in latum
expandere ramos suos. Bonum est ei, ut intermisso studio contemplationis
ad tempus foras exire compellatur, et exteriora dispensanda suscipiat,
ut discat experimento, quam difficile fit per officium exterioribus
inservire, et tamen per desiderium interiora non deserere. Et cum se ad
curam suscepti regiminis imparem esse agnoverit, tunc sciat quid de iis
sensisse debuerat, quos prius in eodem loco positos inconsiderate
despiciebat. Et quia majorem potestatem major solet sollicitudo
comitari, ipsa eum cura exerceat, ut dicat esse providus et
circumspectus, et non torpescat otio, ut ante periculum animum firmet,
ut non solum quid eveniat, sed quid evenire possit, attendat. Arridenti
fortunae non nimium credat, in adversis fiduciam non amittat, et
quidquid finem habiturum est, sive bonum sit sive malum, aeque
despiciat. Omnem eventum consilio suo praeveniat, amicos ante
necessitatem comparare studeat, in proprio sensu non plusquam oportet
confidat, omnes diligere, non omnibus aeque credere. Majoribus
obedientiam debitam, aequalibus dilectionem subjectis paternam
sollicitudinem impendat. Et sic per diversa virtutum studia sapientiae
suae ramos diffundat, et tunc demum arbor illa sapientiae, quae prius in
modum flexibilis arundinis nudo stipite male excreverat, jugi jam studio
virtutum roborata, et frondibus circumspectionis undique vestita, rursum
ad alta cacumen elevet, tanto tunc melior quanto fortior, quanto
robustior, quanto exercitatior, quanto circumspectione ornatior, ita ut
etiam ipsa praecisio sua ei profuisse videatur.
Sed quia ipsa sapientia per circumspectionem ramos suos expandit,
diffiniamus nunc quosdam generales modos, quibus circumspectio
exercetur. Sunt autem quatuor. Timor, cura, necessitas, affectus. Timor
est anxietas periclitandi. Cura est sollicitudo evadendi incommodi aut
commodi adipiscendi. Necessita est debitum dandi, aut indigentia
accipiendi. Affectus est desiderium perfruendi. Timor premit, cura
trahit, necessitas ligat, affectus vulnerat. Sic solent agricolae quando
volunt expandere ramos arborum, aut supernonere eis pondera quae deorsum
premant, aut subtus alligare quae deorsum trahant, aut juxta affigere
stipites et alligare ramos, ne sursum eleventur, sed in latum se
diffundant, aut ipsi nudo trunco infigere surculos, ut ubi concrescentes
arborem vestiant. Timor igitur est quasi pondus superpositum. Cura quasi
pondus subtus appensum. Necessitas est similis stipiti qui ligat.
Affectus est quasi surculus, qui infixus vulnerat. Ista quatuor
nascuntur ex quatuor generibus malorum, quae homo sustinet in hoc mundo.
Quae sunt ira Dei, vanitas mundi, infirmitas humanae conditionis,
invidia diaboli. Ira Dei est dum flagellis atterimur. Vanitas mundi est
eum modum necessitatis excedendo in voluptatem abimus. Infirmitas
humanae conditionis est quod facile laedimur adversis, et difficile ad
bona agenda convalescimus. Invidia est dum ipso instigante ad vitia
inflammamur. Igitur ira Dei timore premit, vanitas mundi curas
superfluas mittendo deorsum trahit. Infirmitas nostrae conditionis diris
nos necessitatibus ligat. Invidia diaboli illicitis desideriis nos
inflammando vulnerat. Sed in his omnibus Dei servus exercetur an
praemium, et tunc ei quoque mala subjecta serviunt, cum eum affligendo
probant, non subvertunt. Istae siquidem passiones omnes, videlicet
timor, cura et desiderium illicitum malae sunt, et ipsa quoque
necessitas vitae praesentis a Domino militia appellatur. Sed Deus
idcirco haec ad tempus electorum suorum mentibus dominari permittit ut
cum per experimentum didicerint quanta miseria falsis illis
delectationibus insit, ardentius aeterna illa et vera gaudia requirant,
quae nulla tristitia corrumpit. Et salubriter, aliquando derelicti
permittuntur ad tempus servire passionibus carnis suae, ut agnoscant
infirmitatem suam, et de se non praesumant, et tanto devotius postmodum
divinae gratiae se subjiciant, quanto manifestius ex praecedenti casu
didicerint ex sua virtute non esse quod stant. Est etiam adhuc aliud,
pro quo nonnunquam servis Dei utile est, ut tententur, ut videlicet
ipsae tentationes eos exerceant, et cautiores reddant; quia conflictus
vitiorum exercitia sunt virtutum. Et sicut saepe cadendo discit homo
qualiter gressum figere, et caute ambulare debeat, et in conflictu belli
qui frequenter plagatus est, cautius venientem ictum excipit, sic qui a
diabolo saepe decipitur, subtilius post modum versutias ejus
deprehendit, et machinationes subvertit. Et hoc est quod multos videmus
post multa scelera ad virtutum summam ascendere, et tanta virtute omnes
diaboli conatus contra se erectos atterere, ut in quo saepius vicisse
gaudebat, jam non spoliasse, sed contra se armasse potius videatur. Hoc
quippe altum, hoc secretum Dei consilium est, ut illud etiam electis
suis proficiat ad coronam, quod inimicus sibi gloriabatur cecidisse ad
victoriam. Libet itaque nunc considerare qualiter ex ipsis, quas supra
memoravimus, passionibus exercitia nascantur, ac deinde qualiter per
ipsa exercitia circumspectio augeatur. Quatuor enim sunt timor, cura,
necessitas, affectus; et ex tribus, id est timore, necessitate, affectu,
nascitur quartum, id est cura. Quod enim timemus incidere sollicite
studemus evitare, et quod dolemus adesse sollicite studemus a nobis
removere, et quod desideramus adipisci, sollicite studemus obtinere; et
sic post affectionem passionis requiritur cura sollicitudinis et post
curam sollicitudinis sequitur conatus in exercitio operationis, et per
exercitium operationis crescit cautela circumspectionis. Et quia ex
vitio nostrae corruptionis hoc nobis inest ut magis solliciti simus pro
eo adipiscendo, quod perverse cupimus, vel eo evitando, quod superflue
formidamus, fit ut cautelam circumspectionis, quam in bonis studiis
comparare negleximus per mala studia facile acquiramus. Saepe etenim qui
animae mortem non metuit, mori in carne pertimescit, et qui perpetuos
gehennae cruciatus non considerat, poenas temporales pati reformidat.
Saepe qui illam confusionem, quae ante Dei oculos et sanctorum angelorum
peccatoribus ventura est, timere adhuc non didicit, vilis esse in oculis
hominum erubescit. Et pro his evitandis laborant homines, quae servis
Dei non solum fugienda non sunt, imo etiam nonnunquam cum fructu eorum
agnoscuntur appetenda. Similiter sunt multi, qui animae suae jejunium
ignorant, et pro cibo ventris comparando vehementer insudant. Et saepe
homines pro carnalibus desideriis adimplendis plurimos labores graves et
amaros libenter, tolerant, quos pro amore aeternae vitae, vel ad modicum
subire recusant, cum e contrario electi sine intermissione laborent, et
affligant semetipsos, ne desideria carnis perficiant. Qui etiam
necessitatibus suis non sine timore deserviunt, timentes ne usque ad
delectationem effluat voluptatis, quod exigit infirmitas conditionis.
Carnales autem quique, qui pro adimplendis desideriis suis libenter
labores tolerant, foris non tantum opere, sed et mente vagantur. Et dum
per experimenta rerum multa discunt, quasi ex ipsa occupatione sui
prudentiores fiunt. De quibus Dominus in Evangelio dicit: Filii hujus
saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI).
Sed hi tales alioquin miseratione divina ab errore suo conversi, prava
studia deserunt, sed prudentia quam in pravis studiis didicerunt, non
amittunt, et in bonis agendis tanto cautiores fiunt, quanto in malis
perpetrandis prius studiosiores exstiterint. Unde manifeste ostenditur
etiam hoc eis profuisse, quod ad tempus derelicti videbantur. Propter
hoc superius dictum est quatuor esse quae exercent circum spectionem,
timorem videlicet, curam, necessitatem, affectum.
Tres autem sunt timores mundani vel carnales, timor vilitatis, timor
poenae, timor mortis, quorum singuli suas curas generant. Necessitas
autem duplex, alia indebito dandi, alia indigentia accipiendi. Aliter
enim dicitur. Necesse est tributum dare Caesari, et aliter dicitur.
Necesse est escas dare ventri. Imo enim necesse est ut tributum des
Caesari, quia tu dare debes, imo necesse est, ut escas des ventri, quia
indiget accipere. Uterque tamen exactor est, et Caesar, et venter.
Utrumque tributum est et esca et pecunia. Sed si propius considerare
volumus, minus nocet Caesar tollendo pecuniam, quam venter accipiendo
escam. Caesar enim semel auferendo pecuniam sollicitudinem tollit,
venter autem sine intermissione escam exigendo nunquam nos sine
sollicitudine esse permittit. Caesar auferendo pecuniam magis nos
allevat, venter accipiendo escam per abundantiam ad vilia nos inflammat.
Et ut breviter concludam ego per omnia miserabiliorem video eum qui
servit ventri, quam illum qui servit Caesari. Necessitas ergo alia est
in debito dandi, alia in indigentia accipiendi. Et illa quidem, quae in
debito dandi est, multis modis accipitur. Debent enim praelati subjectis
providentiam, debent subjecti praelatis obedientiam, debent aequales
aequalibus charitatem fraternam, debent sapientes insipientibus
doctrinam, debent divites pauperibus alimoniam. Sed quia sine prudentia
et circumspectione, nec juste persolvere possumus quod debemus, nec
petendo impetrare id quo indigemus, dum istis necessitatibus subjicimur,
quid aliud quam ad prudentiam, et ad circumspectionem erudimur? Et sicut
de timoribus dictum est, etiam singulae necessitates generant curas
suas.
Affectus est desiderium perfruendi. Desideriorum alia sunt bona, alia
sunt mala. Et bona desideria sunt spiritulia, mala desideria carnalia.
Spiritale desiderium quasi vinum dulce suaviter inebriat, carnale
desiderium quasi vinum acidum, et intoxicatum bibentes aut in furorem
vertit, aut necat. De illo vino dicitur, quod calix in manu Domini vini
meri plenus misto (Psal. LXXIV), videlicet quod laetificat cor hominis
(Psal. CIII). Et alibi: Calix Domini inebrians quam praeclarus est!
(Psal. XXII.) Multa de illo vino in Scriptura dicuntur. De hoc autem
vino dictum est: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile
(Deut. XXXII), quod exprimitur de botro amarissimo, quod propinat
Babylon de calice aureo fornicationum suarum, de quo inebriantur omnes
gentes. De hoc etiam vino dictum est in Evangelio: Omnis homo primum
bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est
(Joan. II). De illo autem vino dictum est: Tu servasti vinum bonum usque
adhuc (ibid.). Hoc carnale desiderium quasi peregrinus surculus infixus
menti graviter eam vulnerat. Et hic est peregrinus, de quo per Nathan ad
David dicitur qui ad divitem venerat, pro quo peregrino pascendo dives
relictis centum propriis ovibus unam oviculam pauperis auferebat (II
Reg. XII). Desiderium enim carnalis concupiscentiae quasi hospes
peregrinus ad David venerat, quando deambulans in solario domus suae
Bersabee uxorem Uriae se lavantem conspexit, et adamavit (II Reg. I).
Tunc autem in pastu peregrini relictis centum ovibus suis unam oviculam
pauperis occidit, quando relictis multis uxoribus suis ad implendam
voluptatem suam unicam Uriae uxorem abstulit. Peregrini igitur surculi
nudo trunco infiguntur, ut eum vestiant, quia saepe omnipotens Deus quos
in otio suo tepidos, et quasi nudos a bonis operibus esse conspicit,
illicitis desideriis ad tempus vulnerari permittit, ut timorati et
circumspecti fiant. Qualiter autem isti affectus cum sint mali hominem
exerceant, difficile est agnoscere, difficilius enarrare, ille autem
novit qui facit.
|
|