|
Per disciplinam floret. In flore tria sunt: spes, species, odor, quae
omnia per similitudinem in bono opere invenimus. Sicut enim in flore
futurus fructus promittitur, ita in bono opere futurae retributionis
praemium exspectatur. Et eos, in quibus bona opera cernimus, ad sortem
supernae retributionis pertinere speramus. Item sicut flos per speciem
fulget et per odorem demulcet, ita bonum opus per exemplum quidem
fulget, quando praesentibus laudabile apparet, eosque ad imitationem
accendit. Per odorem autem demulcet, quando absentibus, et longe positis
per opinionem bonae famae innotescit.
|
|