CAP. XII. Quomodo fructificet per virtutem. |
Per virtutem fructificat. Fructus boni operis est virtus occulta rectae intentionis. Sub flore enim boni operis, quod foris per exemplum lucet, quasi quidam intus in mente absconditus fructus virtutis latet. Proinde quisquis vacuus a virtute bonum opus in oculis hominum foris exhibet, velut arbor est, quae sine fructu floret. |