|
Per mortem carpitur. Quando fructus maturus est tunc discerpitur, ut ad
patrisfamilias mensam veniat. Et nos, cum ad modulum nostrae
perfectionis perducti fuerimus, ab hac vita per mortem praecidimur, ut
ad convivium Regis aeterni transferamur. Et hoc est quod in cantico
amoris, sponsa ad dilectum suum loquitur, dicens: Veniat dilectus meus
in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum (Cant. V); et ipse
versa vice ad ipsam ibidem respondet: Veni in hortum meum, soror mea
sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum meum cum
melle meo, bibi vinum meum cum lacte mea (ibid.). Per mortem ergo
carpimur, ut quasi fructus bene redolentes ad nuptias. Regis aeterni
praesentemur. Nos ibi cibus Dei erimus, quia ei complacebit in nobis, et
ipse cibus noster erit, quia nos delectabimur in ipso faciem gloriam
ejus contemplantes, ita ut illud prophetae compleatur in nobis: Satiabor
cum apparuerit gloria ejus (Psal. XVI). Concludamus ergo summum
perfectionis gradum, et dicamus.
|
|