CAP. XV. Quomodo per contemplationem cibat.

Per contemplationem cibat. Iste est cibus. Ista est refectio, de qua Psalmista dicit: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV). Amen. Ecce arbor sapientiae nostrae per quindecim gradus usque ad summum incrementum pervenit; hic autem numerus magni mysterii conscius est. Primum quia ex septem et octo componitur. Septenarius vero praesentem vitam, quae septem diebus currit, significat. Octonarius autem, qui post septem venit, aeternam vitam designat. Septenarius ergo ad Vetus Testamentum pertinet, in quo promittuntur bona temporalia. Octonarius autem homo testamento congruit, in quo sperare jubemur aeterna. Crescat ergo per septem et octo sapientia. Per septem incipiat, et per octo ad consummationem pertingat. Prima sapientia sit a Deo terrena bona petere. Secunda sapientia et maxima sit a Deo Deum desiderare. Item quindecim si duplicentur triginta efficiunt, et sapientia si adjuncta charitate per dilectionem Dei et proximi geminetur, usque ad conformitatem aetatis plenitudinis Christi nos perducit. Item in quindecim medius idem est qui octavus, hinc inde habens septenarium. Et satis claret, quod septenarius ad requiem pertinet, hinc maxime quod septima die requievit Dominus ab omni opere quod patrarat (Gen. II). Rursum per prophetam repromittit Deus suis dilectoribus Sabbatum pro Sabbato, et mensem pro mense (Isa. VI); hoc est requiem pro requie, perfectionem pro perfectione; pro requie mentis requiem mentis et corporis, pro requie qua non consentiunt malis, requiem qua nulla sentiunt mala. Item pro perfectione operis perfectionem retributionis. Idem est enim quod dicis Sabbatum pro Sabbato, ac si diceret requiem pro requie; et quod dicit mensem pro mense, ac si diceret perfectionem pro perfectione. Prima igitur requies primum Sabbatum nobis esse debet in praesenti vita cessare a malo, ut secundum Sabbatum adipisci mereamur, ut in aeternum requiescamus cum Christo. Sed quisquis hoc modo a malis sabbatizare proponit, necesse est priusquam ad illud futurum Sabbatum veniat, multa in hoc mundo adversa patiatur. Et ideo in arbore sapientiae octavo gradu inter septem et septem, quasi inter Sabbatum et Sabbatum, tolerantia laboris figitur in centro mediae unitatis, cum dicitur per charitatem roboratur. Contra enim magnas tribulationes necessaria est vel robusta charitas. Et hoc est quod Dominus in Evangelio, cum septem beatitudines enumerasset, in octava ad tolerantiam passionis admonuit, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Nam quod ibi dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, hoc hic dicitur per charitatem roboratur. Sed jam, dum incidentium rationum expositionem prosequimur, longius a proposito nostro digressi sumus. Unde et de hoc quoque veniam postulamus, quia ut verum fatear, saepius in hoc tractatu scribenda plura invenimus, quam inventa scribemus. Neque enim vel in hoc meam insipientiam fateri erubesco. Nunc ergo ad propositum revertentes de fabricatione arcae sapientiae prosequamur.