|
Primo igitur ibi de sapientia dictum est, quod per timorem seminatur. Et
quidem pulchre per timorem seminatur sapientia, quia timor Domini
principium est sapientiae (Eccli. I). Et sicut de seminibus oriuntur
germina, ita de timore Domini nascitur sapientia. Charitas enim ipsa est
sapientia, quia per charitatem Deum gustamus, gustando autem cognoscimus
sicut dicit Psalmista: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus
(Psal. XXXIII). Timor autem Domini ipse ad nos charitatem adducit, quia
dum docet timere periculum, facit amare praesidium. Consideratis enim
poenis inferni et tormentis, quae damnatos exspectant, subito animus
terrore concutitur, ac deinde ad se reversus, ac viam evadendi quaerens,
statim illum ex desiderio requirit, per quem instans periculum evadere
se posse agnoscit. Quem postquam invenit, ex affectu dilectionis
amplectitur; tunc ille horror primum intolerabilis ex amore mitigatur,
et sic de timore charitatis quidem nascitur, sed per charitatem timor
consumitur. Praeterea timor Domini postquam venit ad cor facit pauperem
spiritu, paupertas autem spiritus duplex est. Nam sunt et corporales
divitiae in affluentia rerum temporalium, et sunt spiritales divitiae in
possessione virtutum. Uterque ergo apud Deum dives esse convincitur.
Uterque a regno coelorum prohibetur, et ille videlicet, qui temporalibus
his, et perituris bonis superfluo abundare concupiscit, et ille qui
quasi magnum aliquid de se aestimans sua se virtute gloriatur stare. Sed
timor Domini ad mentem veniens, dum pondus futuri examinis, et quam
districtus venturus sit judex nobis in cogitatione anteponit, omnem mox
terrenae concupiscentiae delectationem exstinguit, et nostram
infirmitatem utiliter ad memoriam revocans, quam humilia de nobis
sentire debeamus ostendit. Sopito deinde terrenorum desideriorum
strepitu, continuo mens ad quietem internae pacis componitur, et ut
capax esse possit coelestis sapientiae, ex ipsa sua tranquillitate
praeparatur. Sapientia enim habitare nescit nisi in corde pacifico, et
ideo illi, in quibus adhuc terrena desideria perstrepunt, quae sit
sapientia non noverunt. Nam sicut beatus Job testatur - Mare loquitur
secum non esse sapientiam (Job. XXVIII), quia mentes, quas curae
carnales exagitant, non comprehendunt eam, sed qui minoratur actu ipse
invenit eam, quia dum animus ab exterioribus abstractus ad seipsum
colligitur, robustior ad contemplanda aeterna sublevatur. Sic ergo timor
Domini facit pauperem spiritu paupertas spiritus tranquillat cor,
tranquillitas cordis inchoatio est sapientiae coelestis.
|
|