CAP. II. De rigatione arboris sapientiae per gratiam.

Secundo dictum est, quod per gratiam rigatur. Sicut enim timor similis est semini, ita gratia similis est humori, qui rigat semen jactam in terram, et germinare facit. Postquam enim mens hominis quadam, ut ita dixerim, violentia a delectatione carnali per timorem abstracta fuerit, necesse est ut statim jam aliquid spiritualis gaudii praegustare incipiat, ne si omnino a delectatione aliena remanserit, quasi semen aridum absque humore ad germen sapientiae convalescere non queat. Fit igitur divina gratia aspirante, ut cum animus perfecte a corporeis passionibus, et desideriis terrenis exutus fuerit, quadam statim insolita laetitia perfundatur, ut eo amplius amarum esse agnoscat quod deseruit, quo magis dulcis sentit esse quod invenit. Haec est gratia, quae jactum in cor hominis per timorem semen sapientiae, desuper insula rigat, quia illas mentes internae dulcedinis desiderium trahit, quas nullus concupiscentiae carnalis affectus foris religavit. Dicatur ergo de sapientia, per timorem seminatur, per gratiam rigatur, quia timor primum carnalis delectationis affectum ab animo praecidit, ac deinde gratia eumdem animam quasi jam defaecatum et purum a sordibus spiritali delectatione perfundit.