|
Tertio dictum est, quod per dolorem moritur. Sicut semina germinare non
possunt, nisi prius in terra computrescant, et quodam modo moriantur,
ita nos germen bonum proferre non possumus, nisi prius per salubrem
quemdam, et vivificum dolorem huic mundo moriamur. Dolor hic est de
praesentis vitae exsilio. Et bene post perceptionem gratiae, dolor
nascitur, quia tunc vere in quibus malis simus agnoscimus, quando per
infusionem divinae gratiae illuminati dulcedinem spiritualium bonorum
aliquatenus degustare valemus. Unde Salomon dicit: Qui addit scientiam,
addit et dolorem (Eccle. I). Quincunque enim spiritualium bonorum
dulcedinem non noverunt, carnalis concupiscentiae passiones etiam tunc
amant cum affligunt, et idcirco gratia cor praevenit ut excitet illud,
ut agnoscat homo exsilium suum, et flere discat mala quae tolerat. Et
inde est, quod post acceptum donum gratiae continuo mens ad lamenta
solvitur, dolore pascitur fletibus delectatur, et tanto jam
impatientibus mala praesentia tolerat, quanto ardentius e vicino
admonita ad bona futura suspirat. Jam non solum mundum deserit, sed
fugit, non solum postponit, sed odit, et quae prius timore coacta ea,
quae illicite possidebat dereliquit, nunc salubri dolore compuncta etiam
iis, quae humanae conditionis infirmitas exigit, necessitatibus
inservire ingemiscit. Et sicut prius per timorem ab illicitis mundi
actionibus se sequestravit, ita nunc omnem mundi speciem (quantum
possibile est) in hac adhuc mortalitate viventi, a cogitatione funditus
excludit.
|
|