|
Quarto dictum est, quod per fidem radicatur. Tria sunt genera hominum:
infideles, infirmi in fide, fideles. Infideles sunt gentes, quae
ignorant, Deum quae non credunt Evangelio Christi, qui praeter hanc
vitam, qua temporaliter hic vivitur, aliam vitam nullam esse
arbitrantur. Hi in terra radices figunt, quia eo magis praesentibus
inhiant, quo bona perpetua, quae sequuntur minus noverunt. Terrena
ambiunt felices hic esse quaerunt, quia post hanc vitam se nihil futuros
esse existimant. De numero istorum fuit stultus ille, qui in libro Job,
per Eliphaz subsannatur. Vidi, inquit, stultum firma radice et maledixi
pulchritudini ejus statim (Job V). Stultus est, qui ignorat ad quid
factus sit, qui praeter id quod videt nihil esse credit, qui quae sibi
mala restant praevidere nescit, atque haec peritura et falsa quaedam
bona, quasi semper sint permansura, diligit. Hic aliquando firmiter
radicatus esse videtur, dum temporaliter floret, sed sapiens ejus
pulchritudini statim maledicit, quia post haec momentanea bona ad quae
sit mala rapiendus agnoscit. De hoc quoque stulto Psalmista dicit: Dixit
insipiens in corde suo, non est Deus (Psal. LII); et deinde annumeratis
complicibus ejus. Non est, inquit, timor Dei ante oculos eorum (Psal.
XIII). Quomodo enim timere Deum possint, qui esse Deum non credunt? Unde
consequenter ostenditur, quod eos, ad quos Dei timor non pervenit, etiam
ad ipsum principium sapientiae pertingere non contingit. Nunc jam
videamus de iis, quos secundos numeravimus, an sint radicati, aut ubi
fixerint radices suas. Non videntur ii habere radices. Infirmi enim in
fide sunt, quibus jam aliquid persuasum est de veritate, sed adhuc in
quadam ancipiti mentis sententia fluctuantes, iis quae in sacro eloquio
de futuris praemiis bonorum, vel poenis malorum referuntur, nec omnino
contradicunt, nec prorsus acquiescunt. Vident enim quaedam in hoc mundo
sic geri, ex quibus et Deum esse, et humana curare possit intelligi, et
quod cuncta hominum facta, sive bona, sive mala, reserventur ad
judicium. Hoc ergo considerantes timere incipiunt, quod minatur Deus,
atque hoc timore percussi quod jubet facere, et quod prohibet vitare
proponunt, et fit nonnunquam, ut cum ad tempus hoc timore exercitati
fuerint, jam non solum timeant quod minatur Deus, sed etiam quodam
mentis affectu appetere incipiant quod promittit. Sed cum rursum malos
in hoc mundo florere conspiciunt, et multa alia in hac vita, ita confuso
ordine volui, ut nequaquam mundus per providentiam Dei gubernari, sed
omnium rerum eventus fortuitis subjacere casibus videantur continuo
zelare incipiunt pacem peccatorum, et in hoc mundo ipsi quoque florere
concupiscunt. Tacitis sibi cogitationibus dicunt, vanum esse timere
judicium, nihil esse quod stulti homines de poenis inferni, et de
suppliciis malorum confinxerunt, ex timore non ex veritate hoc
processisse, cum utique Deus si ita districte facta hominum pensaret,
tam manifestis indiciis hoc declararet, ut nemo deinceps ambigere
potuisset. Postremo autem valde esse a ratione alienum, pro incertis
certa relinquere, et sectando invisibilia quaedam, quae utrum vere sint,
an decepti homines ea ita esse finxerunt, nemini unquam scire datum est,
certa et praesentia bona, quae commune hominum judicium et sensus
probat, non solum bona esse, sed etiam humanae naturae valde necessaria,
quadam improba praesumptione contemnere maxime cum haec omnia Deus non
nisi ad utilitatem hominum creasse probetur. Et idcirco Deo non fieri
injuriam si utantur bonis; quae non ob aliud nisi ut homines eis
uterentur creavit. Isti ergo tales, qui fidem suam non nisi secundum
incertos rerum eventus pensare noverunt, non possunt esse stabiles, quia
sicut quadam mentis levitate facile verbo veritatis ad tempus credunt,
ita etiam facile in tempore tentationis a fide veritatis recedunt, quia
facile cum tentantur falsum esse persuadetur, unde et prius dubitabant
etiam cum stare videbantur. Talium hominum typum in se Propheta
expressit cum diceret: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt
gressus mei (Psal. LXXII). Quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum
videns (ibid.). Et paulo post: Quomodo, inquiunt, scit Deus; et est
scientia in Excelso, quia ipsi peccatores et abundantes in saeculo
obtinuerunt divitias (ibid.). Interrogant enim isti, et dubitant, et
quibusdam cogitationum suarum aestibus circumferuntur nescientes ad quam
partem potius sententiam suae mentis inclinent. Credere non possunt et
negare non praesumunt. Assertio dubia est, et fides suspecta. Qui autem
fideles sunt, ii radices habent, sed non sicut increduli radices figunt
in hoc mundo, sed sunt per fidem et dilectionem radicati et fundati in
Deo. Isti sunt vinea Domini Sorec, vinea fidelis, vinea justa, quam ipse
bonus agricola plantavit, imo transplantavit, quia de Aegypto
transtulit, et ejecit gentes, et plantavit eam (Psal. LXXIX). De his
alibi Dominus per prophetam dicit: Plantabo eos super humum suam, et non
evellam eos amplius (Amos IX). Humus namque, et patria nostra Deus est,
in quo plantamur, quando ei per devotionem mentis adhaeremus dicentes
cum Psalmista: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo
spem meam (Psal. LXXII). De qua videlicet humo amplius non evellimur, si
usque in finem in ejus dilectione permanemus. De hac quoque radicatione
Spiritus sanctus per prophetam dicit: Quodcunque reliquum fuerit de domo
Judae mittet radices deorsum, et faciet fructum sursum (Psal. XXXVII).
In reliquiis enim domus Judae fideles significantur, qui radicem deorsum
mittunt, quia omnem cogitationem cordis sui ad interna gaudia defigunt.
Fructum autem sursum faciunt, quia in superna patria, quam in hac vita
per amorem semper requirunt, vitae dona postmodum in retributione
percipiunt. Quod ergo infideles negant, et de quo infirmi in fide
dubitant, fideles et credunt et exspectant. Et quod infideles diligunt,
infirmi autem in fide zelant, hoc fideles fugiunt. Fides igitur est, per
quam radicat sapientia, quia per fidem firmatur animus, et constabilitur
affectus. Qui autem in fide haesitat, hic neque in timore Dei, neque in
amore Dei perfectus esse potest. Aliter enim timemus quod suspicamur,
aliter timemus quod credimus. Quod credimus, perfecte timemus; quod
autem suspicamur, hoc plerumque idcirco timere negligimus, quia ex ipsa
nostra dubitatione in quamdam perniciosam securitatem cadimus, ut jam id
solum esse justum credamus, quod a nostra cupiditate non discordare
cernimus, ita ut saepe mens nostra decepta hoc potius venturum esse
existimet, quod magis sibi evenire desiderat. Ut igitur nec timor
remissus, nec affectus tepidus sit, necesse est ut firmam et inconcussam
fidem habeamus, per quam firmiter radicati ea, quae in tribus
praecedentibus accepimus bona confirmemus.
|
|