CAP. VI. De ortu arboris sapientiae per compunctionem.

Sexto loco de sapientia dictum est, quod per compunctionem oritur. Hic mihi occurrit evangelica illa parabola, in qua regnum coelorum thesauro abscondito in agro comparatur (Matth. XIII). Regnum quippe coelorum est vita aeterna. Vita autem aeterna Christus est. Christus autem sapientia est, sapientia vero thesaurus est. Et hic thesaurus est absconditus in agro cordis humani, ubi factus est homo ad imaginem et similitudinem Creatoris sui. Quoniam ita conditum est cor hominis, ut in eo tanquam in speculo quodam suo divina sapientia reluceret, et quae in se videri non potuit, in sua imagine visibilis appareret. Magna prorsus dignitas hominis portare imaginem Dei, et illius in se jugiter vultum aspicere, atque eum semper per contemplationem praesentem habere. Sed postquam primus ille parens, vetitum assecutus, et interdictum tangens delectationem suam in terram sparsit, peccati pulvis superjectus cordi humano pretiosum thesaurum istum ab oculis nostris abscondit, et caligo ignorantiae obtensa lumen sapientiae intercepit. Et hoc est illud quod in templo Salomonis figuratum est, ubi legitur quod postquam perfecit Salomon omne opus ad aedificationem domus Domini, et consummata sunt universa, quae ad instructionem domus pertinebant, continuo nebula implevit domum, ita ut sacerdotes ministrare non possent (III Reg. VIII). Salomon quippe interpretatur pacificus, et significat illum qui est pax nostra, qui reconciliavit nos Deo in sanguine suo. Et quia idem ipse, Jesus Christus Dominus noster sapientia est Patris; Salomon Deo templum aedificat, quia per sapientiam Dei cor hominis factum est, ut in eo quasi in templo Deus habitaret. Haec est sapientia, quae aedificavit sibi domum, quia descendens in orbem terrarum delicias suas dicit esse cum filiis hominum (Prov. VIII). Sed haec domus, ut aedificata est, nebula impletur, quia homo conditus, ac deinde peccando ab illa internae contemplationis specula corruens, in has miseras praesentis vitae tenebras labitur, ubi digne Deo ministrare non valet, quia caligine ignorantiae obvolutus quid agendum vel vitandum sibi sit ex maxima parte jam non videt. Absconditus ergo est thesaurus iste in agro cordis nostri, qui tunc invenitur, quando sapientia oritur. Sapientia autem oritur, quando veritas manifestatur. Veritas autem manifestatur, quando ignorantia pellitur, ignorantia autem pellitur, quando mens illuminatur. Pulsa autem ignorantia veritas manifestatur. Manifestata veritate sapientia oritur, oriente sapientia thesaurus invenitur. Haec compunctio, et quasi palus acutus terram cordis nostri fodit, et quasi ignis rubiginem exurit, et quasi splendor tenebras pellit. Per hanc debemus fodere altos puteos in cordibus nostris, ejicientes omnem terrenitatem a nobis, ut possimus, invenire thesauros absconditos, et occultam venam aquarum viventium. Sic Abraham, Isaac et Jacob patres nostri puteos foderunt, quaerentes aquam vivam sapientiae, et quando Alophyli puteos illos absentibus eis terra repleverunt, ipsi rursum foderunt, rursumque aquam vivam quaerebant, et hoc frequenter faciebant. Ita et nos si maligni spiritus corda nostra studio compunctionis ab omni terrenitate emundata rursus insidiantes terra repleverint, iterum fodere ea per compunctionem, iterumque emundare debemus. Et hoc tandiu facere oportet, quousque aquam vivam inveniamus, et quousque thesaurum pretiosum reperiamus. Cum autem invenerimus abscondere eum debemus, quia cito amittitur quod incaute manifestatur. Thesaurum autem inventum manifestat, qui acceptum donum sapientiae in ostentatione portat. Thesaurum autem inventum abscondit, qui accepto dono sapientiae non foris in oculis hominum, sed intus coram Deo inde gloriari quaerit. Oportet etiam nos ire, et vendere omnia quae habemus, et emere agrum istum, quia quicunque ille est, cui interna gaudia jam revelata sunt, pro contuitu eorum libenter debet contemnere omnia, quae in hoc mundo ipsum delectare poterunt. Sed inter haec sollicite considerandum est iis, qui sapientiam quaerunt, quod non ob aliud, sed propter seipsam quaerenda est sapientia. Nihil enim melius est sapientia, et ideo indignus est sapientia, qui aliud quam ipsam per ipsam obtinere intendit, qui non ut possideat, sed ut vaenalem prostituat sapientiam quaerit. Praeterea, si Christus est sapientia, qui sapientiam pro humana laude quaerit, similis esse convincitur proditori Judae, qui Christum vendidit. Quaeramus ergo thesauros absconditos, quaeramus sapientiam, quaeramus Christum, sed non sicut Judas, qui Christum quaesivit ut venderet, non ut possideret. Quaesivit enim Christum Judas, et invenit et tenuit, sed non retinuit, quia vendidit. Sed sanctae mulieres ad sepulcrum cum aromatibus venientes Christum quaesiverunt et invenerunt, tenuerunt et retinuerunt, quia non quaerebant ut venderent, sed ut possiderent (Matth. XXVIII). Dicamus ergo de sapientia, per timorem seminatur, per gratiam rigatur, per dolorem moritur, per fidem radicat, per compunctionem oritur. Hi gradus videntur mihi significari, ubi jubetur Abraham exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui, at tunc demum terra ei demonstranda permittitur. Exi, inquit Dominus, de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et veni in terram quam monstravero tibi (Gen. XII). Igitur per timorem eximus de terra nostra, per gratiam eximus de cognatione nostra, per dolorem de domo patris nostri egredimur, per fidem et devotionem Dominum sequimur, ac sic deinde in sexto gradu terra nobis promissa per compunctionem demonstratur. Per timorem relinquimus censum terrenum, per gratiam et dolorem mutamus affectum, per fidem et devotionem confirmamus animum, per compunctionem invenimus desiderium. De terra nostra eximus, cum ea quae foris possidentur terrena bona derelinquimus. De cognatione nostra eximus, quando vitiis, quae in nobis, et ex nobis nata sunt abrenuntiamus. De domo patris nostri eximus, quando mundum omnem, et ea quae in mundo sunt, prorsus a cogitatione nostra sequestramus, et omnem animi intentionem in sola aeterna defigimus. Pater noster secundum illam nativitatem, qua in peccatis nati sumus, diabolus est, quia secundum nativitatem ad ejus dominium pertinemus, qui auctor est peccati. Ejus domus est mundus iste, quia merito suae perversitatis mundi hujus, et eorum qui mundum istum amant, princeps factus est. Egressis autem de terra nostra, et de cognatione nostra, et de domo patris nostri, alia a Domino terra ostenditur, quando, nobis perfecte huic mundo mortuis quiddam jam de futuris gaudiis quasi de longe odorare conceditur. Afflatus enim, Spiritu sancto insolito gaudio animus hilarescit, et miratur quale ad gustandum esse possit, quod tam mire etiam per odorem reficit.