|
Septimo loco adjunctum est, quod per desiderium crescit. Sicut enim
compunctio incendio comparatur, ita desiderium simile est fumo, qui de
incendio nascitur, qui in directum ascendit, et quanto magis sursum
tollitur, tanto amplius extenuatur, tandemque elevatus in sublime ab
oculis intuentium prorsus subducitur. Postquam enim per ignem
compunctionis rubigo peccati a mente fuerit consumpta, et ille internus
fulgor in corde micare coeperit, confestim animus in quamdam
contemplationis speculam sublevatur, ibique quodammodo seipso altior
effectus, quamdam, ut ita dixerim, lucidam regionem, et terram novam
eminus prospicit, qualem nunquam antea vel vidisse se meminit, vel esse
existimavit. Miratur et ipse qui videt, et prae gaudio praesentis
luminis praeteritas ignorantiae suae tenebras accusat, miratur subter se
in imo, quo prostratus jacuit, miratur super se in summo, quo elevatus
tendit. Gaudet se tantum jam evasisse ab eo quod doluit dolet se tantum
adhuc abesse ab eo quod, diligit. Conatur igitur festinat, ascendit,
crescit per desiderium, et quemadmodum virgula fumi, quanto magis sursum
tollitur, tanto amplius extenuatur, ita coelestibus appropinquans, et
omnem terrenae concupiscentiae nebulam evaporans totus spiritalis
efficitur, tandemque se humanis subducit aspectibus, dum ad terrena
ista, et visibilia concupiscenda amplius extra recusans, intus in
abscondito faciei Domini gloriatur.
|
|