|
Octavo loco adjunctum est: per charitatem roboratur. Charitas similis
est vino. Vinum namque eos, quos inebriaverit reddit hilares, audaces,
fortes, obliviosos, et quodammodo insensibiles. Sic charitas mundando
conscientiam mentem exhilarat, deinde audacem reddit, quando per
munditiam conscientiae, fiduciam praestat. Deinde vires auget, quia,
sicut testatur Scriptura, fortis est ut leo qui confidit in Domino
(Prov. XXVIII). Conscientia enim munda nullis adversis superari potest,
quia cum intus de Dei semper adjutorio confidit, quidquid adversi foris
tolerat facile contemnit, et vincit. Oblivionem quoque generat, quia,
dum totam animi intentionem ad desideria aeternorum trahit, omnium quae
transeunt memoriam ab animo funditus evellit. Insensibilem reddit, quia
dum mentem per internam dulcedinem medullitus replet, quidquid exterius
amarum infertur contemnit, quasi non sentiatur. Charitas ergo sapientiam
roborat, dum menti et fiduciam, et fortitudinem, et insuperabilem
quodammodo insensibilem reddendo constantiam praestat. Possumus si
volumus in his octo gradibus octo beatitudines per ordinem expressas
notare, ita ut id quod dictum est, per timorem seminatur, pertineat ad
id quod dicitur. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V). Id quod dictum est, per gratiam rigatur, pertineat
ad id quod dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram
(ibid.). Id quod dicitur, per dolorem moritur, pertineat ad id quod
dicitur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (ibid.). Id quod
dictum est, per fidem radicat, pertineat ad id quod dicitur. Beati qui
esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (ibid.). Id
quod dictum est, per devotionem germinat, pertineat ad id quod dicitur:
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (ibid.). Id
quod dicitur, per compunctionem oritur, pertineat ad id quod dicitur:
Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (ibid.). Id quod dictum
est, per desiderium crescit, pertineat ad id quod dicitur: Beati
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (ibid.). Id quod dictum est per
charitatem roboratur, pertineat ad id quod dicitur: Beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (ibid.).
|
|