LIBER QUARTUS.


CAP. PRIMUM. Ubi et ex quo aedificata domus Dei.

De aedificatione domus Domini loqui volumus, si tamen nos, qui indigni sumus de tanta re loqui, aliquid digne sufficimus. Sed et si ex nobis sufficientes non sumus, potens est ille sufficientiam nobis praestare, sine quo digne de eo non dicam loqui, sed nec cogitare quidquam idonei invenimur. Primum designandus est locus, in quo aedificari oporteat domum Domini. Deinde scribenda materia. Locus est cor hominis, materia cogitationes mundae. Nemo se excuset. Nemo dicat, non possum aedificare domum Domino, non sufficit tantis impendiis tenuis paupertas mea, cui et ipse locus deest exsuli, et peregrino, et in terra aliena degenti. Hoc opus est regum, hoc multorum est opus populorum. Ego vero quomodo aedificabo domum Domino? Cur sic cogites homo? Non hoc exigit a te Deus tuus. Non dicit tibi, ut fundum emas alienum ad amplificanda atria sua. Cor tuum inhabitare vult, hoc amplifica, dilata; dilata inquam, quia magnus est Dominus, et nescit in loco angusto habitare. Dilata ergo cor tuum, ut capere possis, quem capere non potest mundus. Dilata cor tuum, ut habere merearis hospitem Deum, et non (sicut consuetudo est inter homines) unius noctis hospitem, sed aeternum habitatorem. Dilata ergo cor tuum. Quod si tu in dilatando deficis, ipse tibi dilatabit, cui ille aliquando dilatus ab eo dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVII). Et de impensa quid dicam? Non necesse est maria transire, et ignotas exquirere regiones ad comparandos lapides pretiosos, et marmora electa, nec cedros excelsas incisas de Libano per alta maria navibus conductis advehere, aut nescio quot numerosa artificum millia congregare, qui et thesauros regum attenuare possent. Nihil horum a te postulatur in te, et de te fabricabis domum Domino Deo tuo. Ipse artifex eris, cor tuum locus, cogitationes tuae materia. Nec timeas imperitiam tuam, qui hoc a te requirit peritus est artifex, et alios quos vult artifices facit. Multos ab eo eruditos testimonio divinarum Scripturarum didicimus. Ipse Noe arcam fabricare docuit. Ipse Moysi, ad cujus similitudinem arcam fabricaret, exemplar ostendit. Ipse Beseleel erudivit. Ipse Salomonem, ut aedificaret templum nomini ejus, sapientia illustravit. Paulum quoque Apostolum architectum fecit; et multos alios quos enumerare longum est. Et postremo nullus doctus fuit, qui ab eo non didicit, et quisquis ab eo discere meruit, nemo imperitus remansit. Sed, si te de operibus ejus aliquid audire delectat, omnia haec quae vides, ipse de nihilo creavit. Ipse admirabilem mundi hujus machinam fabricavit. Ipse singula quaeque qualiter in formas et species suas producenda fuerant, excogitavit, et universorum pulchritudinem ipse condidit. Perpende ergo quantum in rebus invisibilibus possit, qui haec visibilia tam mira ratione disposuit. Hunc ergo invoca, hunc ora, hunc obsecra, ut te quoque docere dignetur. Invoca eum, dilige eum; hoc est enim invocare eum, diligere eum. Dilige ergo eum, et ipse ad te veniet, et docebit te sicut promisit diligentibus se. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Non dixit, facta mansione veniemus, sed veniemus, inquit, et mansionem apud eum faciemus. Ego sic intelligo, quod mundi cordis amator apud nos manere non possit, nisi prius ipse sibi in nobis mansionem fecerit. Ipse quippe est sapientia, de qua dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX); et in alio loco, ipsa sapientia ubi et unde domus ejus constructa sit manifestat, dicens: Ego sapientia in consilio habito, et sensatis intersum cogitationibus (Prov. VIII). Et alibi sedes sapientiae appellatur animae justi. Constat ergo, quod in corde hominis de cogitationibus sensatis sapientia sibi domum fabrefecit. Tria ergo sunt, locus, materia, artifex. Et, sicut diximus, locus est cor hominis, materia cogitationes cordis, artificium autem duorum est, Dei videlicet et hominis, simul operantur haec duo. Deus enim, qui dignatur cum hominibus habitare, non dedignatur cum homine habitaculum sibi praeparare. Proinde non debet homo suam imperitiam aut infirmitatem considerans desperare, sed eum potius, qui secum operari dignatur, attendere. Deus enim est virtus et sapientia, et non potest aliquis aut cum virtute deficere, aut cum sapientia ignorare, maxime cum idem ipse sit, qui et nobis operantibus bonum cooperatur, et non operantibus ut velimus, et possimus bonum operari, largitur. Dei quippe opus in nobis nobiscum est, et nostrum opus in nobis ab ipso est. Ejus opus in nobis nobiscum est, nostrum adjutorium, et nostrum opus in nobis ab ipso est, et ipsius donum. His dictis ad ea, quae proposuimus veniamus, id est ut postquam agnoveris ubi, et unde, et cum quo operari debeas, nunc qualiter opereris agnoscas. In omni aedificatione tria sunt praecipue consideranda, ordo, dispositio et definita dimensio, habens principium et finem determinatum. Superest nunc igitur inquiramus qualem esse oportet ordinem, et dispositionem cogitationum nostrarum, ut ex eis construatur domus Dei. Deinde etiam diligenter considerandum est, qua ratione domus haec, quam ad inhabitandum Deo aedificamus, definitam dimensionem recipere possit, cum ipse ejus inhabitator Deus infinitus sit et immensus. Quod primum investigandum proposuimus primum prosequamur.