CAP. II. De ordine et dispositione cogitationum nostrarum, quae finitae non sunt, ut ex eis construatur domus Dei.

Omnium rerum numerus quantum ad nostrae intelligentiae capacitatem pertinet infinitus est, quia a nobis comprehendi non potest. Ubi autem non est definitio, non est certitudo; et ubi certitudo non est, confusio est; ubi vero confusio est, ordo esse non potest. Hinc ergo procedit, quod, dum corda nostra ad appetitum terrenarum rerum immoderate laxamus, oborta mox inanium cogitationum turba, ita in diversa mens nostra rapitur, ut ipse quoque naturalis discretionis ordo perturbetur. Nam quia res mundanae, quas inordinate appetimus, infinitae sunt, cogitationes quoque, quas ex ipsarum rerum memoria intrinsecus concipimus, finitae esse non possunt. Nam dum per singula momenta aliae ex aliis orientes multipliciter prodeunt, nec ipsi nos comprehendere valemus, quo ordine, vel quomodo ad cor veniunt, aut a corde recedunt. Proinde si ordinatas, et stabiles, ac quietas cogitationes habere volumus ab hac immoderata distractione corda nostra cohibere studeamus. Hoc autem fieri poterit, si certas quasdam et determinatas res nobis praescribamus, in quibus assidue intentio cordis nostri versari, et meditatio exerceri possit. Tria enim sunt, id est per infinita distrahi, in eodem semper persistere, moderate vagari, quorum primum habere non debemus, secundum hic habere non possumus, et idcirco solum hoc tertium superest, ut quia adhuc vere corde stabiles esse non possumus, interim saltem ab immoderata distractione corda nostra colligamus, ut dum semper nitimur minus instabiles fieri, semper magis ac magis incipiamus veram stabilitatem imitari. Et ut quod loquimur, per exemplum manifestius fiat, tres constituamus res; unam in imo, alteram in summo, tertiam in medio. In imo ponamus mundum, in summo Deum, et in medio collocemus humanum animum. Deinde consideremus deorsum in mundo isto magnam quamdam, et horribilem omnium rerum confusionem, et infinitam humanarum mentium distractionem; sursum autem apud Deum perpetuam et inconcussam stabilitatem. Post haec imaginemur quasi humanum animum de hoc mundo sursum ad Deum ascendentem, et in ascendendo magis semper ac magis in unum sese colligentem, et tunc spiritaliter videre poterimus formam arcae nostrae, quae in imo lata fuit, et sursum in angustum surrexit, quousque ad mensuram unius cubiti in cacumine suo perveniret. Similiter enim nos de hoc profundo, de hac convalle lacrymarum per quaedam incrementa virtutum, quasi per quosdam gradus in corde nostro dispositos, ascendentes paulatim in unum colligimur, quousque ad illam simplicem unitatem, et veram simplicitatem, aeternamque stabilitatem, quae apud Deum est, pertingamus. Nemo subito perfectus fit, sed proficiendo quisque ad perfectionem tendit, qui quandiu adhuc habet, in quo proficere possit, nondum ad summam perfectionem pervenit. Hic, si volumus, considerare possumus modum reparationis nostrae. Omnipotens enim Deus, cui nihil impossibile est, posset utique si vellet eos, quibus misereri proposuit, de laboribus, et aerumnis, et de periculis praesentis vitae, quae tentationibus plena est, subito et absque dilatione ad aeternae vitae stabilitatem transferre, sed vult ut electi sui per varias tribulationes, et tentationes plurimas purgandi transeant, ut cum per multos dolores ad eum redeunt, discant quam longe ab eo peccando discesserint. Dum enim viam, per quam abierant peccando, poenitendo non translati, sed reducti pergunt, ex ipsa diuturna (ut ita dicam) itineris fatigatione agnoscunt, quod de longinquo adducti sunt. Et hoc totum fit, ut hominibus gratia Dei commendetur, ut tanto ardentius Deum diligant, quanto minus se ab eo etiam cum longe fuerint, vident derelictos, sicut per prophetam Isaiam ipse promisit dicens: Abducam ab oriente semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli, prohibere. Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae (Isa. XLIII). Potest unusquisque nostrum, qui memor est ubi fuerit, et agnoscit ubi sit, in seipso fortassis videre quomodo homo per divinam misericordiam de longinquo adducatur, et de dispersione sui unum colligatur. Restat nunc ut consideremus, quae sint illae res, quas supradiximus, in quibus exerceri oporteat animum, ut paulatim assuescat se ab hujus mundi distractione retrahere, ut ad illam summam stabilitatem, id est contemplationem Dei roboratus assurgat, quod sic videri potest.