|
Omnia opera Dei propter hominem facta sunt, sive ea quae pertinent ad
primam conditionem hominis, sive ea quae facta sunt ad hominis
reparationem. Ad conditionem hominis pertinet creatio mundi, id est
coeli et terrae, et omnium, quae in primordio facta esse leguntur a Deo.
Ad reparationem hominis pertinet incarnatio Verbi, et omnia quae vel
ante ipsam incarnationem ab initio ad ipsam praefigurandam et
praenuntiandam praecesserunt, vel quae post eam usque ad finem mundi
propter ipsam praedicandam, et credendam fiunt. Cum autem secundum illa
prima opera, quae ad conditionem hominis pertinent, omnium Deus sit,
quia ipsa omnes creavit et haec temporalia bona indiscrete omnibus
bonis, et malis tribuit; secundum illa opera, quae ad reparationem
hominis pertinent, non omnium Deus esse voluit, sed eorum tantum, quos
ipse ante tempora saecularia in proposito bonae voluntatis suae elegit,
ut eos certo tempore vocaret, et justificaret, et glorificaret in
dilecto Filio suo Domino nostro Jesu Christo (Rom. VIII). Inde est, quod
in sacra Scriptura specialiter quorumdam se Deum nominat, sicut est
illud: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III),
quia, sicut dictum est, qui omnes creavit, non omnes redimit, sed alios
per misericordiam salvat, et alios per justitiam damnat. Igitur, ea quae
ad reparationem hominis facta sunt, non ad omnes pertinent, sed ad eos
tantum, qui salvi fiunt. Et sicut non omnium sunt, ita etiam non apud
omnes facta sunt, nec ad omnium notitiam pervenerunt, sed facta sunt
certis quibusdam locis, et temporibus, et cum certis personis secundum
altitudinem divini consilii ad hoc ordinatis. Cum enim Deus secundum
omnipotentiam suam multis modis ad restaurationis hominis uti potuisset,
hunc tamen potissimum elegit, qui nostrae infirmitati caeteris
convenientior fuit, ut opus misericordiae suae non solum potenter et
juste, sed et sapienter impleret. Primus autem homo deseruit Creatorem
suum, cum eum per contemplationem praesentem aspiceret; nunc autem homo
Creatorem, quem non videt per speciem, quaerit per fidem. Primus autem
homo sine labore stare potuit, et sponte cecidit; nunc autem sponte
surgens homo ad Deum etiam per tormenta redit. Ordinatissimum igitur est
de nostra reparatione divinae dispensationis consilium, ut qui sponte
cecidit, non coactus, sed sponte surgat; et qui per liberum arbitrium
infirmatus est, sanitatem non recuperet, donec per liberum arbitrium
sanari velit. Hoc autem ex nobis non est ut velimus, sed Deus in nobis
hoc operatur. Gratia enim Dei praevenit, et excitat liberum arbitrium
nostrum, ut possit velle sanari, quia per se non potest velle sanari,
qui per se potuit velle infirmari. Hoc igitur est quod nunc in electis
agitur, ut videlicet in praesenti vita ad futuram beatitudinem
praeparentur, ut homo in hac infelicitate positus mereatur ad illam
felicitatem ascendere, sicut primus homo in illa felicitate positus
meruit ad hanc infelicitatem devenire. Sed et illud meritum, quo homo
infelix esse meruit, tantummodo ex homine fuit. Hoc vero meritum, quo
felicitatem aeternam meretur, non ex homine est, sed gratia Dei hoc in
homine operatur. Non ergo sine causa fit, quod Deus hominem post
peccatum a caecitate ignorantiae revocans, sic cognitionem suam ab eo
temperat, ut innotescat quidem et tamen semper maneat occultus. Si enim
ita aperte se manifestaret hominibus, ut nullus de eo dubitare posset,
tunc nec fides meritum, nec infidelitas haberet locum. Innotescit igitur
ut fides nutriatur, et occultus permanet ne infidelitas convincatur.
Occultus permanet ut fides probetur, innotescit ut infidelitas
condemnetur. Quia enim et fideles aliquid habent, unde dubitare possent,
et infideles unde credere valerent si vellent juste, et illis pro fide
redditur praemium, et istis pro infidelitate supplicium. Placuit autem
Deo ut beatitudinem, quam gratis daturus erat homini, prius hominem
promereri faceret, sic tamen ut ab ipso esset et meritum et meriti
praemium. Differt igitur nunc dare quod daturus est, plenam videlicet
sanitatem, plenam cognitionem, plenam felicitatem, et interim per fidem
illuminat nostram caecitatem, ut per ipsam proficiendo ad manifestam
mereamur pervenire ejus claritatem
|
|