CAP. IV. Quare in abdito, et obscure locutus sit Deus.

Hoc est quod ab initio cum paucis, raro, obscure et in abscondito locutus est Deus. Scrutemur Scripturas, et inveniemus vix unquam Deum in multitudine locutum, sed quotiescunque hominibus innotescere voluit, non gentibus et populis, sed vel singulis, vel admodum paucis, et a communi frequentia hominum segregatis, vel per nocturna silentia, vel in campis, vel in solitudinibus et montibus se manifestavit. Sic locutus est cum Noe, cum Abraham, cum Isaac, cum Jacob, cum Moyse, cum Samuel, cum David et cum omnibus prophetis. Denique in carne apparens, quamvis manifeste locutus sit mundo, tamen discipulos, ut illis gloriam suam manifestaret, seorsum in montem duxit (Marc. IX). Quibus et alibi dicit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Matth. XIII), et rursum: Quod dico vobis in tenebris, dicite in luce, et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X). Sed nec illi antiquo populo legem dedit in Aegypto, nec alibi, donec eum eduxisset in solitudinem seorsum. Neque ibi palam omnibus, sed Moyses solus ascendit in montem, ut legem acciperet. Quid est ergo quod semper in secreto loquitur Deus, nisi quod nos ad secretum vocat? et quid quod cum paucis, nisi ut nos colligat? Considerate haec duo quae dixi, colligit et ad secretum vocat. Primus homo antequam peccaret non opus habuit, ut ei extrinsecus loqueretur Deus, qui aurem cordis intrinsecus habuit, qua vocem Dei spiritualiter audire posset, sed postquam foris aurem ad suasionem serpentis aperuit, aurem intus ad vocem Dei clausit. Quia ergo homo auditum intus perdidit, quo Deum loquentem audiat, revocans nos Deus ad se foris clamat. Sed cum loquitur, semper quasi occultari volens se subtrahit, ut mentem humanam et per hoc quod loquitur de se admoneat, et per hoc quod se occultando fugit ad se trahat. Irritat enim desiderium nostrum ut augeat, quia et loquendo amorem sui in nobis excitat, et fugiendo ut se sequamur inflammat. Tale est enim cor hominis, ut si quod diligit adipisci non valeat, amplius desiderio suo inardescat. Sic in Canticis canticorum Sponsus venit: Stat post parietem, prospicit per fenestras, et cancellos (Cant. II), ut quasi lateat et non lateat. Mittit manum suam per foramen (Cant. V), tangit Sponsam et sono depresso, voce tenui vocat eam, et dicit: Veni, amica mea, columba mea. Ecce hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra; vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II). Illa ut audit Sponsum adesse surgit mox, festinat, aperit pessulum ostii sui (Cant. V), et quasi venientem exceptura brachia ad amplectendum parat; vix tolerat, vix sustinet, vix exspectat. Liquescit anima ejus (ibid.), ardet cor ejus, fervent praecordia ejus, exsultat, gaudet, tripudiat, jucundatur, ruit obviam venienti. Sed ille, cum jam teneri putatur, declinat, et subito quasi de mediis elapsus amplexibus fugit. Quid est hoc? Dum non quaeritur quaerit, dum non vocatur venit, dum autem quaeritur declinat, et dum vocatur fugit. Si non diligit, quare venit? aut si diligit, quare fugit? Diligit autem, et ideo venit, sed quia hic non diligit, ideo fugit. Quid est hoc, quod dixi, hic non diligit? In hoc mundo, in hoc saeculo, in hac terra, in hac patria, in hoc exsilio. Sed vocat nos ad terram suam, quia non decet talis amor patriam istam, immunitio amoris esset utilitas regionis. Jucundus amor amoenum quaerit locum, ideo commendat nobis terram suam, ideo laudat patriam suam, ideo dicit: Flores apparuerunt in terra nostra; vineae florentes odorem dederunt (Cant. II); vox turturis audita est in terra nostra. Ut concupiscamus talem regionem, ut desideremus talem patriam, et sequamur eum. Ibi nos amat, ibi amore nostro frui desiderat, ibi amplecti a nobis postulat, ibi sequentes se non fugit, sed venientes ad se exspectat. Offert ergo se dum non quaeritur, ut nos ad amorem sui accendat. Dum quaeritur fugit, ut nos post se currere faciat. Nisi enim prius ipse se nobis ostenderet, nemo eum diligeret. Et nisi dum quaeritur fugeret, nemo eum sequi vellet. Flores, inquit, apparuerunt in terra nostra, non in terra mea, sed in terra nostra, ut eam communicaret nobiscum. Quasi diceret fidelis vobis adsum nuntius, vidi quod testor, audivi quod loquor. Nolite timere, nolite diffidere, nolite haesitare. Sequimini quo voco, quia inde estis unde venio, non habetis hic manentem civitatem. Peregrinum est quod incolitis. Aliunde huc venistis, si patriae vestrae memores essetis, utique peregrinationem non diligeritis. Propterea et ego huc veni, ut hinc vos educerem, non ut vobiscum hic permanerem. Et ideo de abscondito ad vos clamo, quia innotescere hic tantum, non permanere volo. Ideo de longinquo vos voco, quia ad reditum festino. Sufficit me tantum processisse, ut audiri possim. Damnum me pati existimarem, si quod superest viae pergerem. Gravis est omnis mora. Flores apparuerunt in terra nostra. Discite quantum vos festinare debetis dum me fugientem cernitis. Non venissem, nisi vos post me trahere vellem. Haec est causa, quare Deus in abscondito semper loquatur. Sicut in lege, et prophetis, et in Evangelio per parabolas, et aenigmata locutus est. Dignum est enim, ut sub figuris verborum abscondantur secreta mysticorum intellectum, quia cito vilescerent si passim omnibus paterent. Ita enim veritas et per inquisitionem fideles exercet, et ne ab infidelibus inveniatur, occulta permanet. Istos, dum difficile invenitur, majori desiderio inflammat; illos, dum omnino inveniri non potest, excaecat. Ex eodem ergo et fideles proficiunt et infideles cadunt, quia et illi humiliter audiendo, et fideliter inquirendo verba Dei ad agnitionem veritatis perveniunt; isti autem vel negligendo, vel contemnendo, vel prave intelligendo nunquam ad veritatem pertingunt. Jam diximus quare obscure, et in abscondito loquatur Deus; nunc restat dicere, quare cum paucis, et raro loquatur.