|
Primi hominis natura ita a Deo, ordinata, et instituta fuerat, ut anima,
quae corpori praeerat, per sensus quidem ministeria corporis foris
impleret, sed intus per rationem semper ad Creatorem suum intenderet.
Hoc est membra corporis sensificando foris ad agendum quidem moveret,
sed intentionem, et desiderium intus ad solum Creatorem dirigeret, et
nihil foris ageret, quod ex ejus dilectione non procederet, et ad ejus
dilectionem non pertineret, ita ut omnem actum et charitas imperaret, et
ratio disponeret, et sensus impleret atque perficeret. Quandiu ergo hunc
ordinem naturae suae tenuit, quamvis foris per actionem variaretur,
intus tamen per intentionem et amorem stabilis permansit, quia unum
intendebat, et propter unum omnia faciebat, unum diligebat, et omnium
voluntatum, atque actionum suarum finem ad unum referebat, et indeffessa
mentis acie ad unum jugiter respiciebat Creatorem suum. Unde nec
dubitare de Creatore suo poterat, cui semper intus per contemplationem
praesens erat. Cujus visio, et per cognitionem cor ejus illuminavit, et
per amorem stare et requiescere fecit. Sed postquam merito
praevaricationis suae ejectus est a facie Domini, factus est caecus et
instabilis. Caecus per ignorantiam mentis, instabilis per
concupiscentiam carnis. Quibus ab illo in omnem posteritatem transfusis,
universa mala exorta sunt. Per ignorantiam enim ad hoc tandem devoluti
sunt homines, ut Creatorem suum non agnoscerent, et aut omnino Deum non
esse existimarent, aut divinitatem iis, qui dii non erant, attribuerent.
Per concupiscentiam vero infinitis erroribus distracti, et dissipati
sunt. Necesse enim fuerat, ut per concupiscentiam terrenarum rerum, quae
videbantur, immoderate diffluerent, qui tenebris ignorantiae pressi alia
invisibilia bona esse nescirent. Volens ergo Deus ab hac distractione
corda nostra colligere, et ad interna gaudia contemplanda revocare,
foris loquitur, ut nos intus redire admoneat. Sed quia mens visibilibus
assueta nescit tam cito ad invisibilia consurgere, idcirco voluit ipse
quaedam etiam visibiliter exhibere miracula, in quibus nostrum affectum
enutriret, et suam nobis charitatem commendaret. Haec autem sunt
specialiter illa, quae ad reparationem hominis pertinent; nam ea, quae
ad conditionem hominis facta sunt, magis nobis potentiam opificis
indicant; ea vero, quae ad redemptionem hominis facta sunt, praecipue ad
charitatem spectant. Haec igitur operatus est Deus, ut qualem erga nos
haberet dilectionem ostenderet, et nos ab amore hujus mundi ad amorem
sui revocaret. Haec igitur opera ita moderari voluit ne infinita essent,
ne animum nostrum, qui colligendus erat, in occupatione sua
distraherent; tamen multa essent, ut eumdem animum perfectae adhuc
stabilitatis impatientem rerum varietate delectarent. Propterea elegit
unam gentem, et unum locum, ubi sacramenta non ad unius gentis tantum,
sed ad salutem totius mundi pertinentia initiaret, ut unitas ubique
commendaretur, et humanus animus intus et foris ad unitatem revocaretur,
ut sicut ab uno Salvatore est salus omnium, ita etiam ab uno loco, et ab
uno populo manaret salutis initium. Qui enim propter nos omnia fecit,
sic utique fecit, sicut magis nobis expedire cognovit. Haec autem partim
per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est
Deus. Plurima per homines, per angelos multa, per semetipsum pauca.
Propterea ut dum in meditatione eorum humanus animus de factis hominum
ad facta angelorum, et de factis angelorum ad facta Dei ascendendo
proficit, paulatim sese in unum colligere assuescat, et quando magis
multiplicitatem evadit, tanto amplius ad veram simplicitatem
appropinquare incipiat. Dum ergo Deus. cum paucis et raro loquendo
mentes nostra in unum colligit, obscure autem et in abscondito loquendo
sursum ad se trahit, quid aliud quam, ut ita dicam, invisibilis cujusdam
arcae in cordibus nostris formam fingit? Quamvis ergo omnia opera sua
propter hominem fecerit, alia tamen voluit esse opera illa, quae sanis
exhiberent obsequium, atque alia quae infirmis conferrent remedium.
Poterat enim mundus sano servire, sed non poterat aegrotum reparare.
Proinde post illam primam rerum conditionem, quae facta fuerunt, ut
stantibus subessent, necesse erat alia facere, quae jacentes erigerent.
Quae tanto primis digniora sunt, quanto magis necessaria, et quanto
dignitate praecedunt, tanto prolixiori tempore currunt. Illa enim sex
diebus facta sunt, ista sex aetatibus fiunt. Sex enim diebus facta est
rerum conditio, et sex aetatibus perficitur hominum reparatio.
|
|