|
Sed sciendum est quod opera divina aliter electi atque aliter reprobi
pensant. Electi namque opera restaurationis praeferunt operibus primae
conditionis, quia illa ad servitutem, ista ad salutem facta sunt. Sed e
contrario reprobi plus amant opera conditionis, quam opera
restaurationis quia praesentem quaerunt delectationem, non futuram
felicitatem. Philosophi gentillum superstitiosa quadam curiositate
naturas rerum, id est opera conditionis investigando, in cogitationibus
suis evanuerunt. Philosophi Christianorum opera restaurationis jugiter
meditando, omnem a cogitationibus suis vanitatem repellunt. Electi
restaurationem sui considerantes, igne divini amoris inardescunt.
Reprobi autem pulchritudinem rerum conditarum perverse amantes ab amore
Dei refrigescunt. Reprobi dum rebus transitoriis cogitationes suas
immergunt Creatoris sui obliviscuntur. Electi autem Creatoris sui
oblivisci non possunt, de cujus misericordia semper circa sui
reparationem meditantur. Reprobi dum temporalibus inhiant, cognitionem
aeternorum perdunt. Electi autem dum temporalia Dei beneficia recolunt,
ad agnitionem aeternorum proficiunt. Reprobi per visibilia ab
invisibilibus cadunt; electi autem per visibilia ad invisibilia
ascendunt. Sed sciendum est, quod alia sunt illa visibilia, de quibus
ascendunt, alia illa sunt, per quae ascendunt. De operibus conditionis
per opera restaurationis, ad conditionis et restaurationis auctorem
ascendunt. Ascensus autem isti non extrinsecus, sed intrinsecus
cogitandi sunt, per gradus in corde de virtute in virtutem dispositos.
Quod sic fortassis facilius intelligere poterimus.
|
|