|
Sicut duo opera, id est opera conditionis, et opera restaurationis
distinximus, ita duos mundos esse intelligamus visibilem, et
invisibilem. Visibilem quidem hanc machinam universitatis, quam
corporeis oculis cernimus, invisibilem vero cor hominis, quod videre non
possumus. Et sicut in diebus Noe aquae diluvii universam terram
operuerunt, sola autem arca aquis superferebatur, et non solum mergi non
poterat, verum etiam quanto amplius aquae intumescebant, tanto altius in
sublime elevabatur, ita et nunc intelligamus in corde hominis
concupiscentiam hujus mundi esse, quasi quasdam aquas diluvii arcam
vero, quae desuper ferebatur, fidem Christi, quae transitoriam
delectationem calcat, et ad ea quae sursum sunt, aeterna bona anhelat.
Ideo autem aquis concupiscentia hujus mundi comparatur, quia fluxa est
et lubrica, et ad similitudinem aquae deorsum currentis semper ima
petit, suosque sequaces instabiles, et dissolutos reddit. Si intraverit
homo ad cor suum, videre poterit quomodo semper et concupiscentia
deorsum in ea quae transitoria sunt, defluat; et fides in ea quae sursum
sunt, bona perpetua tendat. Sed cum Scriptura dicat concupiscentiam in
carne habitare, fidem in corde, quomodo nos utramque in corde esse
affirmamus, nisi quia tunc carne concupiscere dicimur, quando corde
carnaliter concupiscimus? Utrumque tamen cordis est et concupiscere et
credere, sed aliud habet ex hoc quod terrena diligit, aliud habet ex hoc
quod coelestia quaerit; ideo concupiscentia deorsum est, fides sursum.
Concupiscentia ex carne cordi innascitur, fides non a carne, sed a Deo
cordi inspiratur. Proinde Dominus cum fidelem Petri confessionem
laudaret: Caro, inquit, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus
qui est in coelis (Matth. XVI). De concupiscentia autem Paulus dicit:
Non ego operor illud, sed peccatum, quod habitat in me (Rom. VII). Et
quid sit in me eodem loco determinat. Scio, inquit, quia non habitat in
me hoc est in carne mea, bonum (ibid.). Rursumque peccatum ipsum, quod
in carne habitare dixerat, quid sit alibi declarat. Spiritu ambulate, et
desideria carnis non perficietis (Gal. V). Utique desideria carnis
concupiscentiam appellans.
Igitur concupiscentia in carne habitat, hoc est deorsum in corde, fides
vero non in carne, sed in spiritu. Illud tamen diligenter considerandum
est quod Apostolus cum dixit: Spiritu ambulate, et desideria carnis non
perficietis, et non dixit non sentietis, sed non perficietis; manifeste
declaravit omni homini quandiu in hac vita est, concupiscendi
necessitatem ex corruptione primae nativitatis inesse, adjuvante tamen
gratia Dei, ut eidem concupiscentiae non consentiat, nulli impossibile.
Propterea alibi dixit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore
(Rom. VI). Quasi diceret, non potest fieri, ut in vestro mortali corpore
peccatum, id est fomes peccati, incentivum vitiorum, stimulus
concupiscentiae non sit, sed adjuvante gratia Dei fieri potest, ut non
regnet, ut non praesit. Impossibile est ut illud non sentiatis, sed non
necesse est ut illi consentiatis. Igitur omnis homo quoddam intus in
corde suo diluvium concupiscentiae patitur, a quo nullus nisi per arcam
fidei liberatur. Ubi malus homo per siccum ambulans mergitur, et bonus
homo in profundo maris mersus non laeditur. Periculosum prorsus
naufragium, quod [.....]tus est. Vae ei qui ibi periclitatur! Nullus
portus illi tutus est, nulla statio secura, nulla serenitas tranquilla,
qui intrinsecus concupiscentiae suae aestibus jactatur, et insatiabili
libidinum voragine absorbetur.
|
|