|
Hic considerare possumus tres hominum species, alios qui intus diluvium
habent et non arcam, alios qui et diluvium, et arcam intus habent, sed
in arca non sunt, alios qui in diluvio et arcam habent, et in arca
manent. In diluvio sine arca sunt infideles, quos carnis desideria
involvunt, qui praeter hanc vitam transitoriam aliam esse nesciunt. In
diluvio arcam habent, sed in ea non manent ii, qui jam per fidem post
hujus mutabilitatis finem vitam immortalem esse venturam credere
didicerunt, sed posthabita hac temporalium rerum delectationi animum
suum subjiciunt. Dicit enim Scriptura: Ubi est thesaurus tuus, ibi est
et cor tuum (Matth. VI). Ubi est delectatio tua, ibi est et cogitatio
tua. Ubi vero est cogitatio tua, ibi est interioris hominis habitatio.
Nam ibi quisque secundum interiorem hominem habitare dicitur, ubi
cogitatione conversatur. Itaque ii, qui delectationem cordis sui in
vanitate hujus mundi constituunt, quamvis arcam fidei habeant, intus
tamen naufragi sunt. Ut autem taceam caeteros mundi amatores, quot modo
litteratos cernimus, qui vocari Christiani volunt, et cum caeteris
fidelibus Ecclesiam intrant, et de sacramentis Christi participant, in
quorum cordibus saepius est memoria Saturni et Jovis, Herculis et
Martis, sive Achillis et Hectoris, Pollucis et Castoris, Socratis et
Platonis et Aristotelis, quam Christi et sanctorum ejus? Nugas poetarum
diligunt; et veritatem divinarum Scripturarum aut negligunt, aut (quod
pejus est!) irrident, et contemnunt. Videant nunc quid eis prosit foris
Ecclesiam ingredi, et intus in corde a fide fornicari. Ego eis
pronuntio, quod illis in fine sociandi sunt, quos nunc in cogitationibus
suis per affectum cordis sibi conjungunt, et quorum hic vitam diligunt,
eorum illic supplici participes erunt. Quid illis prodest habere fidem,
et non manere in fide? Quid illis prodest navem integram habere, et in
fluctibus naufragium, non dicam pati, sed sponte facere? Quid prodest
veritatem cognoscere, et falsitatem diligere? Non sunt tales qui vere
fideles sunt. Vis scire quales sint? Audi qualis unus illorum fuerit, et
tales omnes intellige. Dissimiles enim esse non possunt, qui veritate
unum sunt. Audi ergo quid de illo: Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal.
XXXVI), hoc est arcam intus habere, et quia hoc fortassis non sufficit.
Audi iterum: In lege Domini voluntas ejus (Psal. I); hoc est in arca
habitare. Hic perfectus est, qui diligit quod credit, ut habeat fidem
operantem ex dilectione, quae mundum vincit (Gal. V; I Joan. V). Haec
est arca, in qua nos salvari oportet, quae ab aquis portari potest,
submergi autem omnino non potest, quia hoc mundo utitur quidem ad
necessitatem, sed non succumbit ei per cupiditatem. Hoc est quod in
psalmo dicitur: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus, illic reptilia
quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis, illic naves
pertransibunt (Psal. CIII).
Matre enim in nobis est concupiscentia hujus mundi, in qua si quae
delectationes inveniri possunt multis amaritudinibus aspersae sunt, quae
secundum affectum carnalem deorsum in corde nostro fluunt. Reptilia sunt
carnales cogitationes diversorum vitiorum feditate deformes. Quas dum
inordinate ad cor nostrum admittimus quasi quibusdam monstruosis
reptilibus interiora nostra replemus. Navis est illa arca spiritualis,
id est fides nostra, quae intrinsecus sursum suspensa calcat
concupiscentiam mundi. Naves autem dixit propter multas animas. Nam et
multae animae una anima propter unam fidem et dilectionem, et una fides
multae fides propter multas animas fideles, quomodo dictum est. Fides
tua te salvam fecit, et fides mea, et fides illius cum tamen una sit
fides catholica. Sola ergo navis fidei mare transit, sola arca diluvium
evadit, et nos si salvari cupimus non solum ipsa in nobis sit, sed nos
in ipsa oportet maneamus. Et nemo fidens conscientiae suae dicat. Quid
mihi cum hac arca? Exsiccatum est in me diluvium carnalis
concupiscentiae. Qui foris est, nescit quid intus agatur; sed si
redierit homo ad cor suum inveniet, ibi tempestuosum salum saevis
mundantium passionum et desideriorum malorum procellis exagitari, quae
toties animum deorsum mergunt, quoties eum per consensum sibi
subjiciunt. In omni enim homine, quandiu in hac vita corruptibili vivit,
ubi caro concupiscit adversus spiritum, hoc diluvium est; vel potius
omnis homo in hoc diluvio est, sed boni in eo sunt sicut ii, qui in mari
portantur a navibus, mali vero in eo sunt sicut naufragi, qui volvuntur
in fluctibus. In bonis quidem aquae hujus diluvii in hac vita minui
incipiunt, et secundum differentiam gratiarum in singulis plus minusve
decrescunt, plene tamen nunquam exsiccari potest terra humani cordis,
quandiu in hac vita vivunt. Et ideo columba emissa non invenit hic, ubi
requiescat pes ejus, sed semper ad arcam revertitur, quia mens pura, dum
in hoc mundo nihil reperire potest, ubi affectionis suae pedem secure
figat, diu extra custodiam internae meditationis morari reformidat; sed
si forte aliquando per cogitationem exiverit, cito quasi columba
avolans, et elongans ad solitudinem conscientiae redit ubique a strepitu
exteriori, quasi in arca a fluctibus requiescit. Intelligamus ergo in
nobis esse quod fugimus, in nobis esse quo fugere debemus
concupiscentiam, et fidem. Concupiscentiam quam fugere debemus; fidem,
quam debemus apprehendere. De concupiscentia ascendere, ut illam
proficiendo relinquamus; per fidem ascendere, ut illam tenendo in melius
semper proficiamus. Concupiscentia pertinet ad opera conditionis, fides
pertinet ad opera restaurationis, quia et illa inordinate amando per
concupiscentiam difluimus, et ista pie credendo per fidem solidamur. Et
idcirco divina monita toties clamant nobis, et suadent mundum fugere,
non utique ut extra coelum et terram exeamus, sed ut in concupiscentia
mundi non maneamus. Quid est non maneamus? Quis manet in concupiscentia
mundi? Qui delectationem animi sui in ea ponit, et ad eam explendam
jugiter intendit. Qui de ea assidue cogitat, et propositum animi sui in
ea confirmat. Qui eam ex deliberatione sequitur, atque in ea per
consensum delectatur. Ideo ergo mundus in sacra Scriptura maledicitur,
ideo inimicus Dei appellatur, videlicet non quia substantia mundi mala
sit, sed quia pulchritudo mundi animas seducit. Substantia enim mundi
fugienda non esset, si concupiscentia mundi mala non esset. Cum ergo
concupiscentiam mundi fugimus, ideo fugimus quia mala est, cum vero
substantiam mundi fugimus, ideo fugimus non quia mala sed quia occasio
mali est. Excogitata enim mundi specie nascitur affectus
concupiscentiae. Proinde, si concupiscentiam mundi declinare volumus,
prius necesse est memoriam mundi hujus a cogitatione nostra excludamus.
In meditatione mea ait Propheta, exardescit ignis (Psal. XXXVIII). Sicut
ignem ligna nutriunt, sic cogitationes desideria pascunt. Si bonae
cogitationes in meditatione fuerint, exardescet ignis charitatis. Sin
autem malae fuerint cogitationes, exardescet ignis cupiditatis. Nam
sicut oculus pascitur ex specie, sic animus pascitur ex cogitatione, et
turpi quodam commercio impudica mens desiderio suo fruitur, dum
quodammodo intus per cogitationem rem concupitam amplexatur. Fit etiam
nonnunquam, ut quod frequenter cogitamus otiose, aliquando concupiscamus
illicite, reusque facti judicatur, qui per consensum in cogitatione
delectatur. Sicut ergo infirmi a quibusdam cibis abstinent, non quia
mali sint ipsi cibi, sed quia ipsis ad utendum idonei non sint; sic et
nos terrenarum rerum speciem a cogitationibus nostris arcere debemus,
non quia res ipsae malae sint, sed ne animus noster, qui ex semetipso
infirmatur, ex earum rerum recordatione amplius corrumpatur. Caeterum
quantum ad ipsas res pertinet, quia omnis creatura Dei bona est, nulla
res est, quae cogitari non possit sine peccato. Rursumque si pravos
affectus attendimus, nulla res est, in qua peccare non possimus
cogitando. Nam et de malo bene, et de bono male, et de immundo munde, et
de mundo immunde possumus cogitare. Cogitationes enim non ex re de qua
surgunt, sed ex affectu quem gignunt, judicandae sunt. Legimus sanctos
viros non solum cogitasse, sed et locutos esse et scripsisse de rebus
immundis quod utique non fecissent, si cogitationes rerum immundarum
animam inquinarent. Nihil interest, quale sit illud quod cogitatur, sed
qualis ex ipsa cogitatione affectus consequatur, quia cogitatio mentem
non polluit, ubi delectatio conscientiam non corrumpit. Expedit tamen
nobis sicut diximus, ut obliviscamur mundum istum, et deleamus memoriam
ejus de corde nostro, ne forte dum frequente[.....] de eo cogitamus, ad
ejus concupiscentiam inflectamur. Satis, ut reor, aperte jam
demonstratum est, unde haec infinita, quam patimur, cogitationum
nostrarum distractio oriatur, a mundo videlicet et concupiscentia ejus,
hoc est ab operibus conditionis. Rursumque quid sit illud, per quod
colligi possunt in unum cogitationes nostrae, hoc est per opera
restaurationis. Et quia, sicut supradictum est, ordo esse non potest,
ubi finis non est, superest ut relictis operibus conditionis quaeramus
ordinem cogitationum nostrarum ibi, ubi finitae sunt, hoc est in
operibus restaurationis; hoc est, quod superius investigare proposuimus,
quisnam videlicet cogitationum nostrarum ordo esse deberet, quatenus ex
eis spiritualis domus sapientiae in nobis aedificari possit. Et quia ex
rebus cogitationes veniunt, oportet ut ex ordine rerum sumatur ordo
cogitationum. Deinceps ergo tractare incipiemus de operibus
restaurationis relictis operibus conditionis, de quibus quasi de quodam
subterfluente diluvio egressi sumus, et nunc in opera restaurationis
quasi in arcam ingredimur.
|
|