CAP. IX. Quae sunt opera restaurationis humanae.

Igitur opera restaurationis sunt omnia quae ab initio mundi usque ad finem saeculi facta sunt, vel facienda pro restauratione hominum, in quibus et res gestas, et personas ipsas, per quas, et propter quas, et apud quas gestae sunt, loca simul, et tempora, ubi et quando gestae sunt, considerare oportet. In operibus restaurationis tribus modis ordo consideratur, secundum locum, secundum tempus, secundum dignitatem. Secundum locum, ut quid prope, quid longe gestum sit. Secundum teinpus, quid prius, quid posterius gestum sit. Secundum dignitatem, quid humilius, quid excellentius sit. Hoc postremum in multas partes dividitur, quid sanctum, quid sanctius, quid utile, quid utilius, quid honestum, quid honestius, quid pulchrum, quid pulchrius, quid mirabile, quid mirabilius, quid rarum, quid rarius, quid difficile, quid difficilius, quid credibile, quid credibilius, quid magnum, quid majus, quid obscurum, quid obscurius, et si qua sunt talia. Et hic ordo cuidem, qui est secundum dignitatem, videtur ad altitudinem arcae pertinere, ut si dixerimus ea, quae sancta sunt in prima mansione computari, quae sunt sanctiora in secunda, quae vero sanctissima sunt in tertia, et sic de caeteris quae enumeravimus.

Ordo autem loci, et ordo temporis fere per omnia secundum rerum gestarum seriem concurrere videntur, et ita per divinam providentiam videtur esse dispositum, ut quae in principio temporum gerebantur in Oriente, quasi in principio mundi gererentur, ac deinde ad finem profluente tempore usque ad Occidentem rerum summa descenderet, ut ex ipso agnoscamus appropinquare finem saeculi, quia rerum cursus jam attigit finem mundi. Imo primus homo in Oriente, in hortis Eden jam conditus collocatur, ut ab illo principio propago posteritatis in orbem proflueret. Item post diluvium principium regnorum et caput mundi in Assyriis, et Chaldaeis, et Medis in partibus Orientis fuit. Deinde ad Graecos venit, postremo circa finem saeculi ad Romanos in Occidente, quasi in fine mundi habitantes, potestas summa descendit. Atque ita serie rerum ab Oriente in Occidentem recta linea decurrente, ea, quae a dextris vel a sinistris, hoc est ad aquilonem vel ad austrum gesta sunt, ita suis significationibus respondent, ut si quis diligentius consideraverit, per divinam Providentiam ita disposita esse ambigere non possit. Verbi gratia ut de multis pauca dicamus. Aegyptus ab Hierusalem ad austrum est, Babylon vero ad aquilonem. Aegyptus interpretatur tenebrae, et auster ventus est calidus. Designat ergo Aegyptus mundum istum in tenebris ignorantiae, et calore carnalis concupiscentiae positum. Babylon autem interpretatur confusio, et significat infernum, ubi nullus ordo est, sed sempiternus horror inhabitans. Legimus autem, quod ille antiquus Hebraeorum populus prius in Aegypto in luto et latere servivit, ac deinde multis annis intercurrentibus captivus in Babylonem abductus est. Quod factum quid aliud nobis innuit, quam totius humani generis casum? quod propter peccatum originale a coelesti patria exsulando, prius in hac vita mortali, per ignorantiam et concupiscentiam subditur vitiis, ac deinde post hanc vitam apud inferos captivatur in tormentis, hoc est in Babylone, ad aquilonem scilicet, ubi ille primus apostata angelus sedem posuit.

Igitur ordo dignitatis ad altitudinem arcae pertinet, ordo temporis ad longitudinem arcae, ordo loci ad altitudinem simul et longitudinem. Ad longitudinem arcae pertinet: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, similiter et circa horam tertiam, et sextam, et nonam, et undecimam egressus, et videns alios stantes misit eos in vineam suam (Matth. XX). Ad latitudinem arcae pertinet: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verbo eorum (Psal. XVIII). Ad altitudinem arcae pertinet. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini (Psal. CXXI). Et ne per singula eundo moras innectam, breviter tibi dicam quod dicendum est. In his tribus dimensionibus omnis divina Scriptura continetur. Historia enim longitudinem arcae metitur, quia in serie rerum gestarum ordo temporis invenitur. Allegoria latitudinem arcae metitur, quia in participatione sacramentorum constat collectio populorum fidelium. Tropologia altitudinem arcae metitur, quia in profectu virtutum crescit dignitas meritorum. Possumus adhuc, si volumus, aliter altitudinem arcae distinguere, ut doctrina multiplex fiat manente eadem veritate. Nam ad hoc admonitum lectorem esse volumus, saepe nos eamdem rem in hoc tractatu diversis modis protulisse, propter affluentem doctrinae exercitationem, ut omnem scientiae viam prudens animus experiatur, hoc tantum observato, ut nihil quod veritati contrarium sit, aut sentiatur aut dicatur. Sicut ergo arca in tres mansiones distinguitur, ita etiam opera restaurationis in tres ordines distinguuntur. In primo ordine quasi in prima mansione est umbra. In secundo ordine quasi in secunda mansione est corpus. In tertio ordine quasi in tertia mansione est spiritus, vel, si mavis hoc modo dicere. Figura, res, veritas, ut idem intelligas esse umbram et figuram, idem corpus et rem, idem spiritum et veritatem. Unde umbra dicuntur illa, quae ante adventum Christi sub lege naturali, et sub scripta lege corporaliter et visibiliter gesta sunt ad praefiguranda ea, quae nunc post adventum Christi in tempore gratiae corporaliter et visibiliter geruntur, quae ideo umbra dicuntur, quia corporalia erant et figura corporalium. Corpus vocantur ipsa nostra sacramenta, quae nunc in ista Ecclesia visibiliter geruntur. Spiritus autem est id quod gratia Dei sub visibilibus sacramentis invisibiliter operatur, verbi gratia (ut unum exemplum ponamus): Mare Rubrum praefiguravit baptisma, quod nunc in sancta Ecclesia consecratur. Ipsum autem baptisma visibile significat emundationem criminum, quam Spiritus sanctus sub sacramento, quo corpora unguntur, invisibiliter in animabus operatur. Mare Rubrum igitur umbra et figura est; baptisma autem aquae visibilis, quod nunc habemus, corpus et res; emundatio vero peccatorum spiritus et veritas. Est adhuc, et alius modus, de quo superius locuti sumus, per quem altitudinem arcae distinguere possumus. Opera enim restaurationis partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus. In prima ergo mansione collocamus opera hominum. In secunda mansione opera angelorum. In tertia mansione opera Dei. Vel moraliter, prima mansio est fides, secunda mansio est spes, tertia mansio est charitas. Vel secundum anagogem, prima mansio est cogitatio recta, secunda mansio est meditatio provida, tertia mansio est contemplatio clara. Vel secundum operationem, prima mansio est scientia, secunda mansio est disciplina, tertia mansio est boninitas. Vel secundum status differentes, prima mansio est natura, secunda mansio est lex scripta, tertia mansio est gratia. Haec enim tria si secundum tempus considerantur, longitudinem arcae metiuntur, si secundum dignitatem discernuntur, altitudinem arcae distinguunt, quia sicut tempore se subsequuntur, ita dignitate se praecedunt.

Quae est ergo haec arca, de qua tam multa dicuntur, et in qua tam multiplices viae scientiarum continentur? Nunquid putas est labyrinthus? Non labyrinthus, nec labor intus, sed requies intus; unde hoc scio? Quia ille in ea habitat, qui dicebat: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. I). Si enim labor est ubi ipse est, quomodo requiem inveniunt qui ad eum veniunt? Nunc vero in pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV); unde omnis strepitus, et tumultuatio longe abest, et ubi gaudium, et pax, et requies semper praesens est. Qualis ergo est haec arca? vis scire qualis? Sustine me ut de multis pauca tibi dicam. Haec arca similis est apothecae omnium deliciarum varietate refertae. Nihil in ea quaesieris quod non invenias, et cum inveneris unum, multa tibi patefacta videbis. Ibi universa opera restaurationis nostrae a principio mundi usque ad finem plenissime continentur, et status universalis Ecclesiae figuratur. Ibi historia rerum gestarum texitur, ibi mysteria sacramentorum inveniuntur, ibi dispositi sunt gradus affectuum, cogitationum, meditationum, contemplationum, bonorum operum, virtutum et et praemiorum. Ibi quid credere, quid agere, quid sperare debeamus ostenditur. Ibi forma vitae hominis, et summa perfectionis continetur. Ibi elucent occulta, ibi operosa apparent facilia, et quae per se videri poterant minus congrua, in ordine suo considerata probantur idonea. Ibi quoddam universitatis corpus effingitur, et concordia singulorum explicatur. Ibi alter quidam mundus huic praetereunti et transitorio contrarius invenitur, quia ea quae in hoc mundo per diversa tempora transeunt, in illo mundo quasi in quodam aeternitatis statu simul consistunt. Ibi praeteritis praesentia non succedunt, nec praesentibus futura superveniunt, sed quidquid ibi est, praesen[.....] est, propter quod et ibi manent, et semper permanent, et semper gaudent, nihil dolentes praeteritum, nihil timentes futurum, habentes quod diligunt, videntes quod concupiscunt, et ideo fortassis, dixit Apostolus: Praeterit figura hujus mundi (I Cor. VII), forma hujus mundi, species hujus mundi, pulchritudo hujus mundi, qui est alter mundus, cujus figura non praeterit, cujus forma non transit, cujus species non marcescit, cujus pulchritudo non deficit. Ille mundus in isto mundo est, et iste mundus illo mundo minor est, quia ille capit quem capere iste non potest. Istum mundum vident oculi carnis, illum mundum intrinsecus contemplantur oculi cordis. In isto mundo habent oblectamenta sua homines, in illo mundo ineffabiles sunt delectationes. In hoc mundo currunt homines, et plaudunt ad spectacula vanitatis, in illo mundo per aeternum silentium exercentur, et jucundantur mundi corde in contemplatione veritatis. Quam, etc.