|
Primum ad mysticam arcae Noe descriptionem, in planitie ubi arcam
depingere volo, medium centrum quaero, et ibi fixo puncto parvam
quadraturam aequilateram ad similitudinem illius cubiti, in quo
consummata est arca, ei circumduco. Itemque illi quadraturae aliam paulo
majorem circumscribo. Ita ut id spatium, quod est inter exteriorem et
interiorem quadraturam, quasi limbus cubiti esse videatur. Hoc facto in
interiori quadratura crucem pingo, ita ut cornua ejus singula latera
quadraturae attingant, eamque auro superdueo. Deinde spatia illa, quae
in superficie quadraturae inter quatuor angulos crucis et quadraturae
remanent, colore vestio, duo superiora flammeo, et duo inferiora
sapphirino. Ita ut medietas una cubiti in flammeo colore ignem, et
altera medietas in sapphirino colore nubem repraesentare videatur. Post
haec in limbo cubiti supra crucem scribo [a], quod est principium.
Econtrario subter crucem scribo [oh], quod est finis. Ad dextrum cornu
crucis scribo [kh], quae littera prima ponitur in nomine Christi, et
significat Decalogum legis quae antiquo populo primum quasi electo et
justo ad dexteram collocato data est. Ad sinistrum autem cornu pono c,
quae est ultima in hoc nomine Christi, et significat in centum
perfectionem gratiae, quae data est gentilitati, quae primum propter
infidelitatem abjecta, et ad sinistram collocanda videbatur. Deinde
spatium limbi circumquaque purpureo, et viridi colore induo, exterius
purpureo, et interius viridi, et in medio crucis aureae, quam feceram,
agnum anniculum stantem pingo. Quo facto perfectus est cubitus. Cujus
rei rationem si quaeris, quid aliud haec scriptura tibi dicere videtur,
nisi quod principium et finis sit Christus lator Legis Veteris et Novae?
Et pictura quid tibi ostendit aliud, quam si diceret, iste cubitus
eumdem significat populum, quem columna ignis et nubis protegebat, quae
populum Israel in deserto praecedebat, illuminans per ignem, et per
nubem obumbrans. Et qui priori populo per ignem divinae majestatis
terribilis fuit puniendo peccata, et posteriori populo per nubem
humanitatis mitis apparuit, condonando peccata, qui pro peccatis hominum
in cruce est immolatus quasi agnus mitis et non aperiens os suum, et pro
justitia hominum resurgendo, et ascendendo super coelos est exaltatus.
Qui undique ad se venientibus per purpuram sanguinis exemplum passionis
suae proponit, et in viridi colore immarcescibile praemium supernae
remunerationis. Vel in purpura, sanguinem passionis Christi sanctificat,
et in viridi colore aquam, qua mundum olim judicavit. Vel in purpura
damnationem malorum, quos juste reprobavit, in viridi colore
liberationem bonorum, quos juste et misericorditer salvabit. Qui stat
quia invitat, stat quia confortat, stat quia adjuvat, stat quia coronat,
stat quia vigilat ut custodiat civitatem suam. Ita medio cubito
consummato aliam quadraturam circa praedictum centrum longe extra
circumduco, et tantae magnitudinis, quantae magnitudinis arcam facere
volo, quae quadratura sexies, tam longa sit quam lata, quia arca
trecentos cubitos in longitudine habuit, quinquaginta in latitudine, hoc
est sexies longa ad latitudinem. Ego tamen propter competentiorem formam
in pictura usque ad quadruplam fere longitudinem breviavi. Post haec per
mediam hanc quadraturam, id est per medium fundum arcae, secundum
longitudinem duabus lineis ductis tantae latitudinis spatium includo,
quantae est interior quadratura medii cubiti. Similiter per mediam
latitudinem, ab uno pariete usque ad alterum duabus lineis protensis
ejusdem latitudinis spatium signo. Ita ut hi duo cinguli, quorum alter
per mediam longitudinem, alter per mediam latitudinem protenditur,
altrinsecus sese intersecante in modum crucis sub medio cubito
conveniant, et interiori latitudini ipsius respondeant, limbo ejus
tantummodo hinc inde excedantur. Hoc ita peracto, spatia quae inter
medium centrum, vel potius medium cubitum, et singulos angulos arcae
interjacent, unumquodque in tria aequalia positis punctis divido, et
apposita regula binis ac binis punctis coadjacentibus secundum
longitudinem, et latitudinem de puncto semper ad punctum circumquaque
lineam traho; et ita duas alias quadratas sexies similiter longas ad
latitudinem suam efficio, quae tali proportione a se distant, ut quantum
prima vincit mediam, tantum media vincat tertiam. Inter quas tertia
quadratura, quae minima est, et secundum positionem plani infra alias
clauditur, medium cubitum ambit, et duos supradictos cingulos, quorum
alter longitudinem, alter latitudinem arcae metitur, quadrifariam
intercidit. Alterum sursum et deorsum. Alterum sinistrorsum et
dextrorsum. Deinde secunda tertiam complectitur, et similiter
supradictos cingulos intersecat. Deinde alia, quae in plano extrema est,
in alto autem ima, caeteras omnes includit, et quatuor extrema cornua
duarum zonarum singulis lateribus, accingens, totas eas intra se
comprehendit.
Hoc facto, si nosse cupis quomodo haec figura formam arcae repraesentet,
intellige quod de illa zona, quae per mediam latitudinem arcae
protenditur, fiat columna quadrata aequilatera in medio arcae erecta,
cujus altitudo tanto minor sit latitudine arcae, quanto minor est
ternarius quinario, quia altitudo arcae erat triginta cubitorum, et
latitudo quinquaginta. Si autem scire cupis qua ratione ex ipsa zona
columnam fieri intelligendum sit, sic considera. Cubitus ille, qui nunc
secundum positionem plani in medio ipsius zonae affixus jacet, sursum
elevetur, sic ut ipsam zonam quasi per medium complicando secum sursum
trahat, deinde ambae medietates ejus deorsum pendentes plano ad planum
invicem compingantur ut columna erecta videatur. in cujus summitate
emineat cubitus ille, qui secundum positionem plani prius in medio ejus
jacebat. Nihilque aliud esse intelligatur cubitus ipse, quam columnae
praecisio desuper, et limbus cubiti sit quaedam ora sive eminentia facta
desuper in capite columnae ad excipienda tigna circumquaque ab imo
surgentia, quae ipsi columnae infixa sunt sub eadem eminentia, sub qua
etiam summitas tecti consummata est, ad similitudinem imbricis
summitatem tectorum excipientis. Et quamvis altitudo columnae non
videatur major esse medietate zonae, cum facta sit ex ipsa duplicata,
intelligenda est tamen tanto major esse, quanto majora sunt triginta
quam viginti quinque, sed hoc in plano repraesentari non potuit. Rursum
cum medietas tantum zonae altitudinem columnae teneat, quare ambae
medietates ejus depictae sint, haec est ratio.
|
|