CAP. X. Ascensiones a calore et frigore orientis.

A calore orientis juxta primam scalam pingitur temperantia ad similitudinem patrisfamilias sedentis ad mensam, comedentis et eleemosynam distribuentis, quasi qui licite mundo utatur. In secunda scala pingitur prudentia, in similitudinem peregrini ambulantis quasi qui mundum fugiat. In tertia scala pingitur fortitudo deorsum nube amicta, quasi quae mundum calcaverit, et in sublime sit elevata sursum erectis manibus. Hoc autem, sicut diximus, observandum est, ut virtutes juxta scalas intrinsecus disponantur, homines autem in scalis per singulos tramites, singuli alternatim viri et feminae, ut sint sexaginta fortes Israel et sexaginta reginae. Repetamus nunc breviter numerum et ordinem supradictarum virtutum. In frigore orientis ascendentibus de superbia prima scala est timor, secunda dolor, tertia amor. In calore occidentis ascendentibus a concupiscentia, prima scala est patientia, secunda misericordia tertia compunctio. In frigore occidentis ascendentibus ab ignorantia prima scala est cognitio sive cogitatio, secunda meditatio, tertia contemplatio. In calore orientis ascendentibus non de vitio, sed per virtutem proficientibus, prima scala est temperantia, secunda prudentia, tertia fortitudo, et ibi consummatio vitae perfectae est. Primus ascensus, qui est scilicet a frigore orientis, est in affectibus. Secundus, qui est a calore occidentis, est ex operibus. Tertius, qui est a frigore occidentis, est in cogitationibus. Quartus, qui est a calore orientis, est in virtutibus jam dictis. Multa sunt alia, quae dici possent de his, quae necessario nos in hoc loco praeterire oportet.