CAP. XI. De ostio arcae.

Ostium autem arcae taliter disponimus. Quia enim columna Christum significat, qui dicit: Ego sum ostium (Joan. X), columna autem propter praedictas causas quasi bis, id est binis lateribus, in arca praesentata est, ideo in utroque latere columnae, id est in libro vitae ad aquilonem et ligno vitae ad austrum deorsum ostium pingimus, et tamen sicut unam columnam utroque latere, ita unum ostium utroque ostio figuramus. Ostium, quod est ad aquilonem, per librum vitae significat fidem, per quam ab infidelitate ingredimur in Ecclesiam, quod fit per humilitatem Christi, per quam revocati sumus, et hoc ostium clausum esse debet, ut amplius ad antiquos errores non revertamur. Ostium, quod est ad austrum, per lignum vitae significat transitum ab hac vita ad futuram gloriam, id est ad fructum ligni vitae. Et hoc ostium apertum est, quia illuc semper oculos mentis dirigere debemus, ut quam primum ab hac miseria exeamus. Aliud etiam quiddam per ostium figuramus. Quia enim ostium deorsum est, et fenestra sursum (quam posuimus supra compunctionem cum extenta manu et columba), ideo ostium congrue designare potest exitum per operationem, et fenestra exitum per cogitationem. Quatuor autem modis eximus per operationem. Omnis namque actio vel terrena est vel spiritualis. Propter cupiditatem terrenis actibus inservire unus modus est, quasi immundum animal. Propter necessitatem eas disponere alius modus est, quasi mundum animal. Propte cupiditatem spirituales actiones tertius modus est suscipere, quasi id faciat malus homo. Propter utilitatem proximi, et laudem Dei, quartus modus est, quasi id bonus homo faciat. Ideo per ostium quatuor animalia exeuntia depinximus, immundum animal asinum, et mundum animal bovem. Bonum hominem Noe, et malum hominem Cham. Bono homini Deus ostium aperit, malus homo inobedienter exiens ex altera parte valvas frangit.