CAP. XII. Exeundi per cogitationem modi quatuor.

Similiter per cogitationem quatuor modis eximus. Primus modus est, quando consideramus omnem creaturam quid sit ex se. Secundus modus, quando consideramus omnem creaturam quid sit ex beneficio Creatoris. Tertius modus est, quando consideramus quomodo utatur Deus ministerio creaturarum ad implenda judicia sua. Quartus modus est, quando consideramus quomodo utatur homo beneficio creaturarum ad implenda desideria sua. Ex se sunt omnia vana, et transitoria. Ex beneficio Creatoris perpetua. Dum Deo serviunt, sunt instrumentum justitiae. Dum homini serviunt, fiunt instrumentum concupiscentiae. Hoc modo corvus exivit, qui cadaver invenit, et in eo resedit. Haec in eo libro, quem de arca dictavi, plenius cuncta disserui. Tres priores modi ad columbam pertinent, id est ad tria bonarum cogitationum genera, quae sunt cogitatio, meditatio, contemplatio. Vanitatem cogitamus, justitiam meditamur, perpetuitatem contemplamur.