|
Nunc de mansiunculis quomodo disponendae sint videamus. Dicunt nonnulli
mansiunculas fuisse quosdam nidos, id est quaedam receptacula ad
parietem arcae foris constructa, propter illa animalia, quae nec semper
in arida, nec semper in aqua degere possunt, sed vicissim alternando,
nunc de aqua ad aridam, nunc de arida redeunt ad aquam. Quibus quia
toties arca aperiri non potuit, divina providentia actum est, ut ne vel
ipsa quidem perirent, foris eis ad parietem arcae receptacula fierint,
quorum aditus semper apertus esset exterius, pariete arcae integro
intrinsecus permanente. Quae taliter disposita creduntur, ut dum arca
aquis superferretur, foris per aquam ascendentibus, aditus eorum per
planum occurreret. Horum receptaculorum numerum Scriptura non dicit. Nos
tamen ad similitudinem sex civitatum, quae homicidis in refugium
deputatae sunt (quia ad eamdem significationem spectant) sex
mansiunculas in arca disposuimus hoc modo. Primum Jordanis fluvius per
mediam arcam, id est de uno pariete in alterum juxta latus columnae
desuper ducitur, ad similitudinem baptismi, qui in sancta Ecclesia quasi
finis est legis, et initium gratiae, cujus aqua sanctificationis de
latere Christi fluxit. Et quia sex civitatum tres ultra Jordanem, tres
citra constituendae praecipiuntur, nos similitudinem sequentes etiam
mansiunculas nostras collocamus, scilicet ultra ceu supra Jordanem tres,
id est in superiori parte, et tres citra, id est in parte inferiori
arcae. Prima posita est desuper in fronte arcae, id est in initio
naturalis legis. Secunda et tertia in lege scripta, id est super ripam
Jordanis hinc inde. Quarta et quinta, et sexta in tempore gratiae. Duae
sub apostolis contra duas superiores hinc inde, una in fine arcae
deorsum contra primam. Et ita lex naturalis habet unam, lex scripta
habet duas, gratia tres. Quarum mysterium hoc est. Arca significat
Ecclesiam, diluvium concupiscentiam mundi hujus. Animalia illa, quae
frequenter de arca ad aquam, et iterum de aqua ad arcam redeunt,
infirmos quosque, et carnales in Ecclesia constitutos, qui peccando,
saepe ad concupiescentiam hujus mundi labuntur, quibus tamen remedia
poenitentiae quasi quaedam mansiunculae in arca spirituali, id est in
sancta Ecclesia praeparata sunt. De quibus mansiunculis quasi unam lex
naturalis habuit, id est sacrificium. Legi scriptae duae addictae sunt,
id est oblatio et purificatio. Gratia autem contra tria carnalia, tria
habet spiritualia, confessionem, orationem, carnis afflictionem.
Confessio immolat, oratio mundat, carnis afflictio mactat. Post haec
inter legem naturalem et scriptam et utroque latere aperitur, et per
illam, quae est ad Aquilonem, populus captivus ab Hierusalem ducitur in
Babylonem. Per illam, quae est ad austrum, populus de Aegypto liberatus
intrat ad terram promissionis tendens. Quod quemadmodum etiam secundum
situm locorum competat, in descriptione mappae mundi postea clarebit,
quia Babylon ab Hierusalem est ad aquilonem. Aegyptus ad austrum. Et
ideo ab hac porta, qua populus ingreditur deorsum in latere arcae
intrinsecus in ordine scribuntur quadraginta duae mansiones usque ad
ripam Jordanis, per quas populus Dei spiritaliter ab Aegypto naturalis
legis per desertum scriptae legis tendit ad terram promissionis gratiae.
|
|