|
Mansiones autem hae sunt: Prima Rameses, secunda Sochot, tertia Etham,
quarta Siaroch, quinta Mara, sexta Helim, septima mare Rubrum, octava
solitudo Sin, nona Descath, decima Alis, undecima Raphidim, duodecima
Sina, decima tertia sepulchra concupiscentiae, decima quarta Ascereth,
decima quinta Rethma, decima sexta Ramoth, decima septima Lemna, decima
octava Redsa, decima nona Caltha, vicesima Rapher, vicesima prima Arada,
vicesima secunda Marcloth, vicesima tertia Thaath, vicesima quarta
Thare, vicisima quinta Mercha, vicesima sexta Asmona, vicesima septima
Maceroth, vicesima octava Maveiachan, vicesima nona Galath, trigesima
Gethabatha, trigesima prima Ebrona, trigesima secunda Asiongaber,
trigesima tertia Sin, quae est Cades, trigesima quarta mons Hor,
trigesima quinta Selmona, trigesima sexta Finon, tricesima septima
Oboth, tricesima octava Gebarin, tricesima nona Dibungath, quadragesima
Solmon deblathain. Et quia una de sex mansiunculis super ripam Jordanis
in latere primae mansionis ex hac parte sita est, propterea cum in
quadragesima mansione ad eam ventum fuerit, duae sequentes desuper
scribuntur in secunda mansione usque itidem ad ripam Jordanis. Sunt
autem hae: quadragesima prima mons Abarim contra Nobo, quadragesima
secunda campestria Moab super Jordanem juxta Jericho. De interpretatione
autem, et mysterio istarum mansionum in alio fortassis opere, quod de
hac eadem arca facere cogitamus, latius quae dicenda sunt exsequemur; et
quare naturalis lex Aegypto, scripta lex deserto, gratia vero terrae
promissionis comparetur, et qualis de illa per hanc ad istam transitus
habeatur. Haec ad constructionem arcae, his qui plura facere aut non
valent, aut nolunt sufficere possunt. Adjecimus tamen quaedam, quae
breviter commemorabimus. Hoc modo arca perfecta, circumducitur et
circulus oblongus, qui ad singula cornua eam contingat, et spatium quod
circumferentia ejus includit, est orbis terrae. In hoc spatio mappa
mundi depingitur ita ut caput arcae ad orientem convertatur, et finis
ejus occidentem contingat, ut mirabili dispositione ab eodem principe
decurrat situs locorum cum ordine temporum, et idem sit finis mundi, qui
est finis saeculi. Conus autem ille circuli, qui in capite arcae
prominet ad orientem, Paradisus est, quasi sinus Abrahae, ut postea
apparebit majestate depicta. Conus alter, qui prominet ad occidentem,
habet universalis resurrectionis judicium in dextra electos, in sinistra
reprobos. In cujus coni angulo Aquilonari est infernus, quo damnandi cum
apostatis spiritibus detrudentur. Post haec supradicto circulo alter
paulo laxior circumducitur, ut quasi zonam videatur efficere, et hoc
spatium aer est. In quo spatio secundum quatuor partes mundi quatuor
anni tempora disponuntur, ita ut ver sit ad orientem, ad austrum aestas,
ad occidentem autumnus, ad aquilonem hiems. Ver pingitur a lumbis sursum
puer fistulam manu tenens et cantans. Aestas juvenis flores aspicit.
Autumnus in virili aetate expressus fructus naribus admovet et olfacit.
Hiems formam senis gestans fructus comedit. Et omnes a lumbis sursum
pinguntur singuli in principiis suis.
|
|