|
Ver habet delectationem aurium, aestas oculorum, autumnus olfaciendi,
hiems gustandi; quia oblectamentum pueritiae in auditu doctrinae,
oblectamentum juventutis in exemplo operis, oblectamentum virilis
aetatis in appetitu est probitatis, oblectamentum senectutis in
experientia virtutis. Tenent et singuli singulos anni quadrantes. Aestas
tenet superiorem, hiems inferiorem, ver dextrum, autumnus sinistrum. Et
in singulis quadrantibus extensae sunt quasi duae chordae propter
geminam singulorum proprietatem, quibus ad invicem collatis, musicum
octochordium exprimitur, de quo harmonia concordiae universalis
temperatur. Ver est humidum et calidum. Aestas calida et sicca. Autumnus
siccus et frigidus. Hiems frigida et humida. In quibus omnibus multo
sermone propter operis compendium supersedebitur. In hoc eodem spatio
duodecim venti disponuntur, singulis temporibus terni attributi sub
aetherea plaga, quasi deorsum praecipites, et a scapulis prominentes
alati sub singulis mensibus singuli ordinati. De his quatuor sunt
cardinales, qui singuli duos hinc inde habent suffraganeos. A medio
orientis flat subsolanus duos hinc inde habens sibi conspirantes, a
dextris vulturnum, a sinistris eurum. A meridie flat auster sive notus,
habens a dextris euronotum, qui et euroauster, a sinistris libonotum,
qui et austro africus. A medio occidentis flat zephyrus, qui et favonius
habens a dextris africum qui et libs, a sinistris corum, qui et
argestes. A medio septentrionis flat aparctias, qui et septentrio habens
a dextris circium, qui et thracias, et trasceas vel thrascias, a
sinistris boream, qui et aquilo. Et principales quidem singuli geminis
spirant cordibus, suffraganei singuli singulis. Post haec alius adhuc
circulus praedictis duobus exterius circumducitur, et spatium quod
includit pro aetherea plaga accipitur. In quo spatio duodecim menses
disponuntur secundum ordinem temporum, et mensibus duodecim signa
supponuntur, ita ut semper in medio mensis signum incipiat, et econverso
mensis in medio signi. Et haec signa singula desuper triginta gradibus
distinguuntur, initio desuper sumpto a primo gradu arietis. Et sic
contra mundum in circuitu ordinatis omnibus signis supinatis quidem ad
ipsum firmamentum, mensibus autem ab inferiori sursum erectis, ita ut
signa quidem sursum versa in ipso circulo, qui aplanes dicitur, stare
vel ambulare videantur. Menses autem post illa, et sub illis in aethere
stantes appareant, sicque in supremo signa, sub signis menses, sub
mensibus venti, sub ventis tempora demonstrantur. In qua distributione
magna naturae ratio, effectusque signatur, totusque coeli ambitus sic
perficitur. Hoc modo constructa machina universitatis in parte ejus
superiori majestas a scapulis sursum, pedibusque deorsum eminens, et
quasi in solio sedens formatur. Ita ut expansis hinc inde brachiis omnia
continere videatur. Tribusque digitis per medium extensis usque ad orbem
terrae, et caeteris in palmum reflexis coelos concludit. Et in dextera
quidem sua tenet thronum, qui oblique deorsum dependet per aeris
spatium, usque supra eum locum ubi in cono inferiori, sicut diximus, ad
dextram partem electi resurgunt, quos et angeli ibidem praeparati in
coelum suscipiunt. Ideoque in ipso throno scriptum est: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab
initio saeculi (Matth. XXV). In sinistra autem sua tenet sceptrum, quod
dirigitur deorsum usque ad eum locum, ubi malos ad sinistram resurgentes
daemones obvii rapiunt, et ideo in ipso sceptro scriptum est: Ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus
(ibid.). Deinde linea generationis ad Adam sursum extra arcam per medium
prominentis coni usque ad coeli verticem extenditur, et in ea per
ordinem sex rotulae circinantur, ita ut novissima ipsius arcae introitum
complecti videatur. Istae autem sex rotulae exprimunt opera sex dierum.
Prima namque quae et suprema taliter figurari debet, qualis fuit mundus
prima die quando lux creata est. Secunda, quando firmamentum inter aquas
et aquas positum est. Tertia, quando aquae in unum collectae sunt, et
terra germinibus vestita. Quarta, quando sol, et luna, et stellae factae
sunt. Quinta, quando pisces in aqua, et aves in aere collocati sunt.
Sexta, quando bestiae factae sunt in terra et homo. Ut verbum ab ore
majestatis exeat, et omnis ordo creaturarum subsequatur, et ipsius arcae
protensio pertingat a principio mundi usque ad finem saeculi, per medium
terrae hinc inde habens loca, montes, flumina, castella et oppida
constituta, ad austrum Aegyptum, et ad aquilonem Babyloniam. Post haec
circa thronum ex utraque parte, circa medium duo seraphim pinguntur, qui
extensis alis sursum et deorsum velant caput majestatis et pedes, facie
tamen intecta manente. Sub alis autem seraphim desuper in eo spatio,
quod est inter scapulas majestatis et alas ex utraque parte ordines
angelorum constituuntur novem, ad contemplandam faciem majestatis
conversi. Ipsa namque summa et vera unitas medium et supremum locum
obtinet. Deinde primus ordo angelorum diademate hinc inde binos;
secundus ordo hinc inde ternos; tertius ordo hinc inde quaternos;
quartus ordo hinc inde quinos; quintus ordo hinc inde senos; sextus ordo
hinc inde septenos; septimus ordo hinc inde octonos; octavus ordo hinc
inde novenos; nonus ordo hinc inde denos, ut a prima unitate sit origo
omnium. Et in secunda unitate consummetur creatio angelorum, qui simul
sunt centum et octo. De singulis autem ordinibus singulis labentibus
remanent nonaginta novem, quibus homo centesima ovis additur, et superna
civitas consummatur. Haec de arcae nostrae figuratione dicimus, ut si
cuilibeat decoram domus Domini, et mirabilia ejus (quorum non est
numerus) intueri, hoc interim exemplari affectum suum provocet. Sit Deus
benedictus per cuncta saecula saeculorum. Amen.
|
|