|
Columna ista, quae in medio arcae erigitur, significat lignum vitae,
quod plantatum est in medio paradisi, id est Dominum Jesum Christum
secundum formam humanitatis susceptae in medio Ecclesiae plantatum, qui
Christus Deus et homo est. Et ideo latus columnae, quod ad aquilonem
respicit, humanitatem ejus significat, quam pro peccatoribus assumpsit;
illud autem, quod ad austrum spectat, divinitatem ejus figurat, qua
mentes fidelium pascit. Et haec est causa, quare in plano bis
altitudinem depinximus, quoniam oportebat utriusque lateris superficiem
repraesentari, quod nisi geminata figura fieri non potuit. Statuta
igitur columna in medio arcae, erigantur a singulis angulis tigna usque
ad summitatem ipsius, eique sub eminentia extremae orae infigantur.
Deinde duae interiores quadraturae sursum eleventur, quousque utraque
secundum suam positionem tignis eisdem ex omni parte orthogonaliter
conjungatur extrema quadratura in imo remanente; et tunc videbis quomodo
illud spatium, quod est inter primam quadraturam et secundam, pro prima
mansione computetur, quod est inter secundam et tertiam pro secunda, et
quod est inter tertiam et supremum cubitum pro tertia. Hoc facto
completam habes formam arcae subtus latam, et desuper angustam usque ad
mensuram unius cubiti. Supradictae autem columnae positio talis est, ut
a medio fundo arcae surgat, et in omnibus mansionibus medium locum
obtineat et totam portet fabricam. Cujus mysterium hoc est, columna
Christus est, australe latus ejus (quod divinitatem ipsius significat)
lignum vitae vocatur, et ideo viridi colore superductum est. Aquilonare
vero latus (quod humanitatem ejus figurat) liber vitae dicitur, et hoc
sapphirino colore superductum est. Columnae arca innititur, et Christo
innititur Ecclesia sua, quia nimirum stare nullatenus posset, nisi ipse
eam sustineret, secundum quod scriptum est in Canticis canticorum: Quae
est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super
dilectum suum? (Cant. VIII.) Rursum sicut columna singulorum mansionum
altitudinem metitur, sic Christus uniuscujusque virtutem et profectum
dispensat. Et sicut columna distinguit stationes, sic Christus pro
arbitrio dignationis suae in sancta Ecclesia dona gratiarum suarum
distribuit, alios constituens prophetas, alios apostolos, alios vero
evangelistas, et caeteros quoscunque spiritualium donorum participes. Et
sicut columna medium ubique tenet locum, sic Dominus Jesus Christus
dicit: Ubicunque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego
sum in medio eorum (Matth. XVIII). Si ergo tanta est infirmitas nostra,
ut ascendere non possimus in tertiam vel secundam mansionem, non tamen
desperemus, sed congregemur in unum per fidem nominis ejus, et simus
saltem in prima mansione, simus in unitate Ecclesiae, teneamus rectam et
inviolatam fidem, et ipse veniet ad nos, ut stet in medio nostrum
congratulans bono incoepto nostro, paratus adjuvare et ad altiora
erigere, ut sit unus in omnibus, unus inter omnes, unus prae omnibus
Dominus Jesus Christus.
|
|