|
Restat nunc ut ostendamus quid sibi vult zona altera, quae per medium
fundum secundum longitudinem a fine usque ad finem arcae porrigitur. Si
enim arca Ecclesiam significat, restat ut longitudo arcae longitudinem
figuret Ecclesiae. Longitudo autem Ecclesiae consideratur in
diuturnitate temporum, sicut latitudo in multitudine populorum. Tunc
enim Ecclesia dilatari dicitur, quando numerus credentium augetur, et
multi ad fidem colliguntur. Longitudo autem ejus in prolixitate temporum
consistit, qua de praeteritis per praesentia ad futura se extendit.
Tempus autem longitudinis ejus est ab initio mundi usque ad finem, quia
sancta Ecclesia in fidelibus suis ab initio coepit, et usque in finem
saeculi durabit. Credimus enim nullum tempus esse ab initio mundi usque
ad finem saeculi, in quo non inveniantur fideles Christi. Igitur zona
ista, quae protenditur a fine usque ad finem arcae, designat cursum
temporis ab initio mundi usque ad finem saeculi. Medietas autem ejus,
quae est superius a capite arcae usque ad columnam, significat omne
tempus ab initio mundi usque ad incarnationem Verbi; altera vero
medietas, quae est a columna deorsum, designat omne tempus ab
incarnatione Verbi usque ad finem saeculi. Ideo in superiori medietate a
capite arcae usque ad columnam, scribitur linea carnalis generationis ab
Adam usque ad Christum. In altera autem medietate a columna deorsum
scribuntur nomina apostolorum a Petro, ac deinceps eo ordine, quo sibi
in regimine Ecclesiae quasi filii spiritales patribus successerunt. Quia
enim ab Adam usque ad Christum vetus generatio fuit, quae est secundum
carnem, ideo cursus temporum in priori parte saeculi per carnalem
generationem distinguitur. Quia vero in Christo nova generatio fuit,
quae est secundum spiritum, ideo cursus temporum in posteriori parte
saeculi, id est post Christi adventum, per spiritalem generationem
determinatur. Has autem generationes tali modo dispono: superiorem
medietatem, quae est a columna sursum, in tres partes aequales divido,
et unaquaeque tertia sexta pars est totius longitudinis.
|
|