|
Hac divisione facta incipio sursum a capite et primum nomen Adam taliter
scribo. In ipsa fronte arcae facio parvam quadraturam ad figurandas
quatuor partes mundi, deinde superiori ejus lateri, id est orienti
appono A, hoc est primam litteram nominis Adam. Inferiori autem lateri,
id est occidenti, appono D, hoc est secundam. Dextero lateri, id est
aquiloni, appono A, id est tertiam. Sinistro lateri, id est australi,
appono M, id est quartam litteram. In Graeco autem singulae partes mundi
ab his litteris incipiunt. Anatole, [sba][n][a][t][o][l][eeac], id est
oriens, incipit ab a, et ideo orienti appositum est A; Dysis
[d][uac][s][i][sf], id est occidens, incipit a, d, et ideo occidenti
appositum est D; Arctos, [sbaac][r][k][t][o][sf], id est septentrio,
incipit ab a, et ideo septentrioni apponitur rursum A; Mesembria,
[m][e][s][ee][m][b][r][iac][a], id est meridies sive auster, incipitur
ab m, et ideo australi lateri apponitur M. Cujus rei rationem quidam
talem tradunt: Dicunt enim quod recte primus parens a quatuor partibus
mundi nominis sui elementa contraxit, qui per omnes partes mundi in
prole sua diffundendus fuit. Post Adam secundum lineam generationis
scribuntur Seth, Enos, Cainam, Malaleel, Jaret, Henoch, Mathusalem,
Lamech, Noe, Sem, Arphaxat, Sale, Heber, Phalech, Reu, Saruch, Nachor,
Thare, Abraham, Isaac et Jacob; et hi in prima parte collocantur.
In secunda parte primo scribo Judam, et circa ipsum reliquos patriarchas
hinc inde a dextris et a sinistris hoc modo dispono: Incipiens a dextro
pariete secundum ordinem generationis, Ruben, quia primogenitus fuit,
primum scribo; deinde Simeon, deinde Levi. Et hi a dextris Judae
collocantur; hi quatuor filii Liae fuerunt. A sinistris Judae similiter
secundum ordinem generationis primum scribitur Dan, deinde Nephthalin,
hi filii Balae ancillae Rachelis. Post Nephthalin ponitur Gad, deinde
Aser, hi filii Zelphae ancillae Liae. Deinde Issachar, deinde Zabulon,
hi rursum filii Liae: deinde novissime Joseph, et post eum Benjamin, hi
filii Rachel. Post haec singulis nominibus suas imagines superpono
semiplenas, a pectore sursum, quales nonnunquam in tabulis solent
figurari, quas Graeci frequentiori Iconas [sbe][i][k][oac][n][a][sf]
vocant, ut sic duodecim patriarchae secundum latitudinem per transversum
in stationibus suis ordinati appareant, quasi quidam senatus Dei
civitatis. Deinde reversus ad lineam generationis post Judam pono
Phares, Ephrom, Aram, Aminadab, Naasson, Salmon, Booz, Obeth, Isai,
David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joram, Aazias, Joas,
Amazias, Ozias, Joathan, Achas. Et hi sunt in secunda parte.
Deinde in tertia parte secundum ordinem ponuntur Ezechias, Manasses,
Amon, Josias, Eliachim, Joachim, Salathiel, Zorobabel, Abiud, Eliachim,
Azor, Sadoch, Achin, Eliud, Eleazar, Mathan, Jacob, Joseph. Inter Joseph
autem et columnam scribo, hucusque primus Adam secundum carnem. Post
haec reliquam medietatem, quae est a columna deorsum, similiter in tres
partes aequales divido, has autem ternas partes supra, et ternas infra,
designant latera mansionum, ubi intersecant ipsam zonam secundum
positionem plani. Igitur facta hac divisione, post columnam primum in
ipsa linea Petrum, et circa ipsum a dextris et a sinistris reliquos
apostolos, cum suis iconibus, sex a dextris et a sinistris quinque, ut
ex una parte columnae duodecim patriarchae, et ex altera parte duodecim
apostoli sint constituti ad similitudinem viginti quatuor seniorum in
Apocalypsi in circuitu throni sedentium. Et sicut duodecim patriarchae
superius latitudinem arcae continent (quia ab eis antiquus ille populus
scriptae legis universus secundum carnem descendit), ita duodecim
apostoli inferius, quia ab eis omnis populus novae legis, id est
gratiae, per fidem spiritualiter propagatus est. Deinde post Petrum
sequitur: Clemens, Anacletus, Evaristus, Alexander, Sixtus,
Thelesphorus, Iginus, Pius, Anicetus, Soter, Eleuterius, Victor,
Zepherinus, Calistus, Urbanus, Pontianus, Antherus, Fabianus, Cornelius,
Lucius, Stephanus, Sixtus, Dionysius, Felix, Euthicianus, Gaius,
Marcellinus, Marcellus, Eusebius, Melchiades, Sylvester, Marcus, Julius,
Liberius, Felix, Damasus, Siricius, Anastasius, Innocentius, Zozimus,
Bonifacius, Coelestinus, Sixtus, Leo, Hilarius, Simplicius, Felix,
Gelasius, Anastasius, Simmachus, Hormisda, Joannes, Felix, Bonifacius,
Joannes, Agapitus, Silverius, Vigilius, Pelagius, Joannes, Benedictus,
Pelagius, Gregorius, Sabinianus, Bonifacius, Deusdedit, Bonifacius,
Honorius, Severinus, Joannes, Theodorus, Martinus, Eugenius, Vitalianus,
Adeodatus, Bonus, Agatho, Leo, Benedictus, Joannes, Conon, Sergius,
Joannes, Joannes, Sisinius, Constantinus, Gregorius, Gregorius,
Zacharias, Stephanus, Paulus, Stephanus, Adrianus, Leo, Stephanus,
Paschalis, Eugenius, Valentinus, Gregorius, Leo, Sergius, Benedictus,
Nicolaus, Adrianus, Joannes, Joannes, Martinus, Adrianus, Stephanus,
Formosus, Bonifacius, Stephanus, Romanus, Theodorus, Joannes,
Benedictus, Leo, Christophorus, Sergius, Anastasius, Lando, Joannes,
Leo, Stephanus, Joannes, Leo, Stephanus, Marinus, Agapitus, Joannes,
Benedictus, Leo, Joannes, Benedictus, Domnus, Bonifacius, Benedictus,
Joannes, Joannes, Joannes, Gregorius, Joannes, Sylvester, Joannes,
Joannes, Sergius, Benedictus, Joannes, Benedictus, Sylvester, Gregorius,
Clemens, Damasus, Leo, Victor, Stephanus, Benedictus, Nicolaus,
Alexandrinus, Gregorius, Victor, Urbanus, Paschalis, Gelasius, Calistus,
Honorius. Et quod super est spatium usque ad finem arcae illos capiet,
qui post nos futuri sunt, usque ad finem saeculi. Ab Adam usque ad
diluvium prima aetas saeculi continens annos 1656. Secunda aetas a
diluvio usque ad Abraham continens annos 292. Tertia ab Abraham usque ad
David habens annos 942. Quarta a David usque ad transmigrationem
continens annos 473. Quinta a transmigratione usque ad adventum Christi
habens annos 585. Sexta aetas, quae nunc agitur, nulla annorum serie
certa, sed ut aetas decrepita ipsa morte totius saeculi consumenda. Has
aerumnosas, plenasque laboribus mundi aetates quicunque felici morte
vicerunt, septima jam Sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae
resurrectionis aetatem, in qua cum Domino perenniter regnabunt,
exspectant.
|
|