CAP. VI. De trina arcae secundum latitudinem divisione, qua supradicti homines significantur, et de trabibus ibidem positis.

Dehinc ad latitudinem manum verto et incipiens sursum a dextro cornu usque ad lineam generationis geminas trabes porrigo, et ab inde sursum, id est a linea generationis usque ad sinistrum cornu, similiter duas signo, easdem quidem sed transpositas. Deinde vero a dextro cornu in sinistrum continuo ductu sine transpositione duas ibidem trabes protendo. Hoc modo lateribus secundum longitudinem et latitudinem compositis inscriptiones eorum taliter distinguo: In dextro latere a fine usque ad finem scribo, trecentorum cubitorum erat longitudo ejus. Econtrario in sinistro latere in parte prima pono tempus naturalis legis, in secunda tempus scriptae legis, in tertia tempus gratiae, ut quasi primus centenarius sit tempus naturalis legis, secundus tempus scriptae legis, tertius tempus gratiae. In superiori parte a dextro latere usque ad sinistrum scribo, quinquaginta cubitorum latitudo ejus. Econtrario in inferiori latere quasi expositionem hujus tituli scribo, universitas fidelium sub uno capite Christo. In superiori quoque cornu super capita duarum trabium, quae in longitudinem vadunt, pono mons Sion; in sinistro, latera aquilonis, subtus contra medium, civitas Regis magni. Dextrae namque trabes geminae significant montem Sion, hoc est populum Judaeorum in utroque sexu; et sinistrae latera aquilonis, hoc est populum gentium similiter in utroque sexu ad fidem concurrentium; et unam civitatem Dei, hoc est Ecclesiam, ex utroque facientium. Propterea in superiori latere et transpositio trabium et divisio titulorum facta est, inferius autem et ductus unus, et titulus unus, quia hi duo populi prius in seipsis divisi fuerant, in fide postmodum Christi unum facti sunt. Deinde in dextro cornu superius capitibus trium trabium, quae in longitudinem porriguntur, per transversum superscribo homines, postea in sinistro cornu quasi hujus tituli determinationem, exteriori quidem trabi in capite ascribo naturae, interiori autem suppono legis, mediae vero gratiae; hoc significare volens quod istae tres trabes utrinque positae significant homines naturalis legis, scriptae legis et gratiae, de quibus superius locuti sumus.