CAP. VII. De inscriptionibus trium mansionum arcae, et de distinctione ejusdem, quae secundum altitudinem est, et de duodecim scalis, quibus ad easdem ascenditur.

Inscriptiones mansionum tales sunt: in dextro latere primae mansioni inscribitur fides, secundae mansioni spes, tertiae mansioni charitas. In sinistro latere primae mansioni inscribitur scientia, secundae mansioni inscribitur disciplina, tertiae bonitas. In superiori latere primae mansioni inscribitur natura, secundae lex, tertiae gratia. In inferiori latere primae mansioni inscribitur recta, secundae utilis, tertiae necessaria. Quatenus haec ultima dispositio supradictis singulis respondeat sic habe, recta fides, utilis spes, necessaria charitas. Item recta scientia, utilis disciplina, necessaria bonitas. Item recta natura, utilis lex, necessaria gratia. Sunt aliae differentiae adhuc, quibus altitudo arcae distinguatur. Prima mansio sunt conjugati, secunda continentes, tertia virgines. Vel ita: Prima mansio utentes mundo, secunda fugientes mundum, tertia obliti mundum. Vel ita: Prima mansio sunt repentia, secunda ambulantia, tertia volantia. Item per singulos angulos ascendentibus a rigore orientis, id est a superbia, prima mansio est timor, secunda est dolor, tertia est amor. Ascendentibus a colore occidentis, id est a concupiscentia carnis, prima mansio est patientia, secunda misericordia, tertia compunctio. Ascendentibus a frigore occidentis, id est ab ignorantia, prima mansio est cognitio, secunda est meditatio, tertia est contemplatio. Ascendentibus a calore orientis, id est a spiritus fervore, prima mansio est temperantia, secunda prudentia, tertia est fortitudo. Ideo per quatuor angulos arcae erectae sunt sursum duodecim scalae, per singulos angelos tres, in unaquaque mansione quatuor, in singulis angulis singulae; et unaquaeque scala decem passibus distinguitur, qui simul sunt centum viginti, id est sexaginta et sexaginta. Per quos ascendunt ad supremum cubitum quasi ad Deum viri et mulieres sexaginta et sexaginta, alternatim per singulas scalas quasi sexaginta fortes qui ambiunt lectulum Salomonis (Cant. III), et sexaginta reginae (Cant. VI) quae scandunt ad amplexum Salomonis; per duodecim scalas, id est per apostolicam doctrinam, per decem tramites, id est per decem praecepta legis, a quatuor angulis mundi fide Trinitatis imbuti et doctrina evangelica.

A frigore orientis sursum scripti sunt triginta libri divinae paginae per ordinem in singulis mansionibus decem, hoc est ad singulos passus singuli in latere scalarum deforis ordinati, et unusquisque librorum exterius tribus gradibus distinguitur, propter triplicem intelligentiam, id est historiam, allegoriam, tropologiam. Ex altera parte scalarum ab eodem angulo sursum scribitur ad primam quidem scalam: Hic ascendunt timentes gehennam, vocante Isaia et dicente: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Ideo autem hoc de Isaia dicitur, quia iste in ista scala supremus librorum est, cujus finis talis est. Et hic versus extrinsecus per singulos passus, tribus gradibus distinguitur propter tria, quae in Ezechiele dicuntur, quae sunt lamentatio, carmen et vae. Lamentatio pertinet ad praesentem miseriam, carmen ad futuram gloriam, vae ad gehennam. Et oportet ut qui per timorem proficiunt, non solum gehennam timeant, sed et de praesenti miseria doleant, et futuram gloriam diligant. Sed tamen in hac scala timor principalis est. In secunda scala scribitur sic: Hic ascendunt lugentes praesentis vitae exsilium, propter vasa domus Domini, quae captiva ducuntur in Babylonem. Hoc ideo dicitur, quia in fine libri Paralipomenon (qui in illa scala est supremus) hoc narratur. Et hic versus similiter per singulos passus tribus gradibus distinguitur, propter supradicta tria, sed hic dolor est principalis. In tertia scala sic scribitur: Hic ascendunt suspirantes ad patriam, suspensi ad reditum Sponsi, et dicentes: Veni, Domine Jesu Christe (Apoc. XX). Item a frigore occidentis sursum scribuntur libri idem triginta, scilicet qui in priori angulo dispositi sunt, per singulas mansiones decem, quatenus hi duo anguli ordine librorum distincti respondeant Aquilonari lateri columnae, quod liber vitae appellatum est. De cujus rei mysterio postea latius tractabimus. Et sicut supra factum est, ita hic quoque singulos libros ternis gradibus secundum ascensum distinguimus. Ex altera vero parte scalarum ab eodem angulo sursum scribo ad primam scalam sic: Hic ascendunt hi qui per ignorantiam primam cognitionem Dei in creaturis accipiunt, docente Scriptura et dicente: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I). Quia Genesis in hac scala primus liber est. Hic versus autem ab imo sursum distinguitur tribus gradibus, quod significat tria in operibus Dei admiranda, videlicet immensitatem, pulchritudinem, utilitatem. Immensitas ad potentiam, pulchritudo ad sapientiam, utilitas ad benignitatem pertinet. Quae si quis plenius nosse voluerit, inspiciat tractatum, quem fecimus, cui titulus est de tribus diebus. In secunda scala sic scribitur: Hic ascendunt ii qui ad institutionem recte vivendi meditationi divinae legis invigilant, audientes Scripturam dicentem: Ego constitui te ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes et aedifices, et plantes (Jerem. I). Hoc in Jeremia invenitur, qui primus in hac scala est. Hic autem versus foris duobus gradibus distinguitur, propter duo quae necessaria sunt ad recte vivendum, quae Psalmita commemorat, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). In tertia scala sic scribitur: Hic ascendunt ii qui interiori oculo emundato internae visionis lumen contemplari sitiunt, quasi de Babylone ascendentes ad Jerusalem (I Esdr. IV). Quod scilicet in Esdra legitur, qui primus in hac scala est. Hic autem versus distinctionem non habet, sed unus ductus coloris ab imo sursum trahitur, quia contemplatio uniformis est, et simplex.

Item a calore occidentis ab imo sursum ex uno latere scalarum trium, uno ductu hic versus scribitur: Hic ascendunt ii qui ab aestu vitiorum ad lignum vitae refugiunt, et sub foliis ejus quasi sub umbraculo meridiano a fervore se abscondunt (Eccli. XXXIV). Hic autem versus foris ab imo sursum distinguitur septuaginta septem gradibus, id est per singulas scalas viginti sex uno minus. Isti autem gradus significant, quod in Evangelio de remissione peccatorum dicitur: Septuagies septies (Matth. XVIII). Septem enim universitatem significare solent illius rei, cui apponuntur. Undecim vero transgressionem. Septuaginta septem ergo universam transgressionem significant, quae hic ascendentibus relaxatur. In altero autem latere primae scalae scribitur: Hic ascendunt ii qui per abstinentiam et afflictionem mortificant membra sua, quae sunt super terram, cum vitiis et concupiscentiis (Coloss. III). Et hic versus quadraginta gradibus distinguitur, qui numerus abstinentiae signum est. In secunda scala scribitur: Hic ascendunt ii qui eleemosynis, et caeteris misericordiae operibus priora peccata redimunt (Dan. IV). Et iste versus quadraginta sex gradibus distinguitur, quia eleemosyna abstinentiae juncta, quasi sex cum quadraginta, perfectum opus facit. In tertia scala sic scribitur. Hic ascendunt hi qui contriti cordis et spiritus contribulati juge sacrificium Deo in odorem suavitatis offerunt (Psal. L). Et hic versus quinquaginta gradibus distinguitur, qui numerus signum est remissionis et libertatis, quia ex quo homo haec tria exercet, id est abstinentiam, eleemosynam, compunctionem, statim absolutionem peccatorum suorum, et sancti Spiritus consolationem in primordia verae libertatis inveniet. A calore orientis, qui est ultimus angulus revertentibus, et discedentibus primus, ab imo sursum uno tractu scribitur: Hic ascendunt ii qui non jam de malo ad bonum transeunt, sed de bono in melius proficiunt, quos lignum vitae fructu suo pascit et provehit. Hic versus in prima scala triginta gradibus distinguitur propter primum ordinem fidelium, qui sunt in Ecclesia sancta, qui sunt conjugati, qui in Evangelio triceno fructu significantur. In secunda scala distinctio fit sexaginta graduum, qui numerus ad continentes pertinet. In tertia centum, qui numerus ad virgines pertinet, quibus nihil altius, quia coelibem et coelestem vitam ducunt. In altero autem primae scalae latere ascriptus est hic versus: Hic ascendunt licite utentes mundo quasi reptilia in arca, et filii Israel in campo edentes, et bibentes, et videntes a longe gloriam Dei. Hic versus quinque et semis gradibus distinguitur propter bonam operationem minus perfectam, cujus perfectio in pleno senario significatur, quam necdum isti apprehendere possunt. In secunda scala scribitur: Hic ascendunt obliviscentes et fugientes mundum quasi quadrupedia jam ambulantia in arca, et Aaron cum senioribus filiorum Israel in ascensu montis. Hic autem versus sex gradibus distinguitur propter perfectionem operis, ad quam isti jam promoti sunt. In tertia scala sic scribitur: Hic ascendunt obliti mundum quasi volatilia in arca, et Moyses solus super verticem montis in nube cum Domino, hic autem versus septem gradibus distinguitur, quia tales cum perfectione operis habent et requiem mentis. Sciendum aute quod isti gradus forinsecus semper versibus ascribendi sunt, ut inter gradus et scalas versus ipsi sursum protendantur, et variis coloribus distinguendi. Nos ad significandam historiam viridem colorem posuimus, ad tropologiam croceum, ad allegoriam caeruleum.