|
Nunc revertamur ad scalarum allegoriam. Ascendentibus a frigore orientis
prima scala est timor, secunda dolor, tertia amor. Ascendentibus a
frigore occidentis, prima scala est cognitio, secunda meditatio, tertia
contemplatio. Ascendentibus a calore occidentis, prima scala est
patientia, secunda misericordia, tertia compunctio. Et istae tres scalae
justitiam perficiunt. In quarta scala sequuntur reliquae tres
quaternarum virtutum. Ascendentibus autem a calore orientis prima scala
est temperantia, secunda prudentia, tertia fortitudo. Sunt etiam
singulae virtutes istae in suis locis depictae. Quatuor angulos
respondere facimus quatuor partibus mundi, a quibus colliguntur ii qui
ad praemium supernae remunerationis ascendunt, electi Dei, a calore
orientis, a frigore orientis, a calore occidentis, a frigore occidentis.
Calor orientis est fervor spiritualis, frigus orientis est timor
superbiae. Calor occidentis concupiscentia carnis, frigus occidentis,
caecitas ignorantiae. In calore orientis creatus fuit primus homo,
postea superbiendo transivit ad frigus orientis quasi ad Aquilonem ad
consortium diaboli. Deinde per concupiscentiam carnis cecidit ad calorem
occidentis, et per ignorantiam ad frigus occidentis. Sicque per quatuor
partes mundi diffusus est et dissipatus. Cum autem colligitur et
revocatur, primum de quatuor partibus mundi ad arcam, id est ad
Ecclesiam, accedit, et inde sursum ascendens paulatim se in unum
colligit, quousque ad summum perveniat. Ubi autem primum cecidit, ibi
primum ascendit, id est in frigore orientis, et ibi calcat caput
serpentis, id est superbiam. Postea ascendit a calore occidentis, et ibi
calcat ventrem serpentis, id est concupiscentiam. Postea ascendit a
frigore occidentis, et ibi calcat pectus serpentis, id est ignorantiam.
Postea revertitur ad calorem orientis, ubi creatus fuit, et inde
ascendens totum serpentem complicatum deorsum premit, ita ut in singulis
scalis qui ultimus est, ascendentium serpentem pede utrumque stipitem
scalae amplexum sic calcare videatur. Duo autem stipites corpus et
animam designant, quos serpens amplectitur, quia in utroque adhuc
quoquomodo dominatur. Sed ii qui per tramites, id est divina praecepta
ascendunt, ubique deorsum serpentem premunt. Sunt etiam in quatuor
angulis arcae quatuor evangelistae depicti. In frigore orientis leo, ut
terreat elatos. In frigore occidentis aquila, ut illuminet caecos. In
calore occidentis vitulus, ut carnem mactet. In calore orientis homo, ut
hominem ad originem suam revocet. Per librum vitae, qui ad aquilonem
respicit, ascendunt qui a frigore orientis, et qui a frigore occidentis,
et propterea utraque parte a summitate inferioris scalae intrinsecus
manus cum volumine aperte deorsum extenditur, ut quasi a libro vitae
veniens, hinc increpet, hinc erudiat. In uno scripta est increpatio.
Vae, vae, vae. In altero scripta est eruditio Judae. In principio
creavit Deus coelum et terram (Gen. I), secundum quod significatio
ascentionum utriusque exigit. Per lignum vitae ascendunt, qui a calore
orientis, et qui a calore occidentis, propterea in utraque parte de
summitate inferioris scalae ramus tenditur deorsum, hinc habens folia,
hinc fructum, ut quasi a ligno vitae veniens hos pascat, illos obumbret.
Virtutes autem contra singulas scalas a latere intrinsecus hoc modo
depictae sunt.
|
|