|
Primum a frigore orientis timor contra volumen nudus ascendit, exuviis
superbiae deorsum abjectis, propter ignem et vermes, qui sub pede scalae
depicti sunt. In secunda scala depingitur dolor, et juxta eum
transmigratio Babylonis incipiens a Joachim, et ita oblique descendens
usque ad pedem secundae scalae, ibique exiens ab arca in Babylonem,
cujus situs in mappa mundi ibidem constat. Juxta tertiam scalam amor
pingitur quasi una de virginibus cum ardente lampade et vase olei,
expectans adventum sponsi. Singulae autem virtutes, una manu sursum
porrecta, gestum ascendentis exprimunt. In hoc etiam differentia
attendenda est, quia in scalis ascendunt homines, juxta scalas
intrinsecus per campos disponuntur virtutes. In calore occidentis juxta
pedem primae scalae mulier quaedam nuda pubetenus de caverna procedit
foliis supradicti rami obumbrata, contra quam a latere incentor vitiorum
ignem de ore et naribus emittit, ad exprimendam concupiscentiam. Paulo
altius in eadem scala nudus quidam virgis caeditur, ad exprimendam
patientiam. In secunda scala quidam eleemosynam largitur, ad
significandam misericordiam. In tertia scala quidam in similitudine
orantis pectus tundens describitur, ad compunctionem denotandum. Omnes
autem virtutes sursum respicere debent, ut pro humana laude nihil fiat.
A frigore occidentis juxta pedem primae scalae quidam de caverna
obvoluta facie prodiens corruit, et in lapidem offendens, vas quod
portat confringit, ad exprimendam ignorantiam, quae per varios errores
animae integritatem dissipat. Post haec in eadem scala cognitio erecta
pingitur contra volumen, quod deorsum extenta manu porrigitur, et juxta
eam fragmenta vasis. In hoc volumine, sicut diximus, scriptum est: In
principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I), quia primo cognitio Dei
in creaturis est. In secunda scala meditatio sedens exprimitur, et
colligens fragmenta vasis fracti. In tertia scala contemplatio formatur
ad similitudinem fabri, conflans eadem fragmenta, ita ut liquefactio per
ductum coloris (quem superius juxta versum hujus scalae sursum
porreximus) quasi per fistulam in medium cubitum, quasi in monetam
currere videatur. Propter hoc mysterium, quia integritatem animae, quam
ignorantia frangit, cognitio invenit, meditatio colligit, contemplatio
per ignem divini amoris liquefaciendo in monetam divinae similitudinis
reformandam fundit.
|
|