|
In omnibus fere manuscriptis Bernardo tribuuntur, et quidem saepe,
inscriptae. Exstant nihilominus apud Hugonem Victorinum sub titulo
quanquam nec illius esse videantur. In codice Dunensi hanc praeferunt
epigraphen:
|
“Tractatus utilis ex verbis B. Bernardi abbatis Clarae-Vallensis et
aliorum Patrum, de Interiori homine, quomodo Deum inveniat.”
|
|
Certe aliquoties Ambrosii, Augustini, et Boetii sententiae, nedum
Senecae, referuntur in his Meditationibus: quae non semel sub nomine
Bernardi laudantur in Bernardino, seu in pervetusto libro Florum ex
Bernardo, nempe in lib. 5, capp. 10, 11, 13, 17, 44, 48; tametsi pauca
ex vulgatis Bernardi operibus in his Meditationibus afferuntur: quae
Bernardo nec indignae sunt, nec tamen ejus esse nobis videntur, cum ob
styli dissimilitudinem, tum ob carminum citationes, Bernardo insolitas;
ne quid dicamus de illa peccatorum confessione, quae fit a cap. 9, longe
alia ab ea quae est apud Bernardum in tractatu De gradibus humilitatis,
cap. 18.
|
|