CAPUT IX. De instabilitate cordis humani.

23. Nihil est in me corde meo fugacius; quod quoties me deserit, et per pravas cogitationes defluit, toties Deum offendit. Cor meum cor vanum, vagum et instabile, dum suo ducitur arbitrio, et divino caret consilio, in se ipso non potest consistere; sed omni mobili mobilius, per infinita distrahitur, et hac atque illac per innumera discurrit. Et dum per diversa requiem quaerit, non invenit; sed in labore miserum, a requie vacuum manet: sibi non concordat, a se dissonat; a se resilit, voluntates alternat, consilia mutat, aedificat nova, destruit vetera, destructa reaedificat, eadem iterum atque iterum alio et alio modo mutat et ordinat, quia vult et non vult, et nunquam in eodem statu permanet. Sicut enim molendinum velociter volvitur, et nihil respuit, sed quidquid imponitur molit; si autem nihil apponitur, se ipsum consumit: sic cor meum semper est in motu, et nunquam requiescit; sed sive dormiam, sive vigilem, somniat et cogitat quidquid ei occurrit. Et sicut molendinum arena, si imponatur, exterminat, pix inquinat, palea occupat; sic cor meum cogitatio amara turbat, immunda maculat, vana inquietat et fatigat. Ita cor meum dum futurum non curat gaudium, nec divinum quaerit auxilium, ab amore coelestium elongatur, et in amore terrestrium occupatur. Cumque elabitur ab illis, et involvitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet invidia, turbat iracundia, cruciat tristitia; sicque miseris casibus submergitur omnibus vitiis, quoniam unum Deum, qui ei sufficere poterat, dimisit.

24. Per multa dispergitur, et huc illucque quaerit ubi requiescere possit, et nihil invenit quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem ducitur, et per varias occupationes et affectiones variatur, ut saltem varietate ipsarum rerum impleatur, quarum qualitate satiari non potest. Sic labitur cordis miseria subtracta divina gratia. Cumque ad se revertitur, et discutit quod cogitavit, nil reperit; quia non opus fuit, sed importuna cogitatio, quae componit multa de nihilo. Sic denique decipit imaginatio, quam daemonum format illusio. Imperat mihi Deus ut praebeam illi cor meum; et quia imperanti Deo non sum obediens et subditus, mihi sum rebellis et contrarius. Unde mihi subjugari non potero, donec illi fuero subjectus; mihique serviam nolens, qui ei nolo servire volens. Idcirco plura machinatur cor meum uno momento, quam omnes homines perficere possent uno anno. Cum Deo non sum unitus, et ideo in me ipso sum divisus. Cum illo vero uniri non possum, nisi per charitatem, nec subjici nisi per humilitatem, nec vere humilis esse nisi per veritatem.

25. Expedit ergo ut in veritate me discutiam, et cognoscam quam vilis, quam fragilis, et quam labilis sum. Deinde cum omnes miserias meas cognovero, necesse est illi inhaeream, per quem sum, sine quo nihil sum, et nihil facere possum. Et quia a Deo peccando recessi, nisi per veram confessionem ad illum redire non possum. Fateri ergo oportet quod fatendum est; quia nunquam eo modo aut ea intentione, qua peccavi, peccata confessus sum; nec omnium recordatus sum, aut propter vetustatem, aut propter multitudinem. Si autem confessus sum, non pure confessus sum propter turpitudinem. Confessionem etiam meam divisi, ut diversis sacerdotibus diversa manifestarem: et ita venia carui, ad quam per partes pervenire putavi. Exsecranda namque fictio est, peccatum dividere, et superficie tenus radere, non intrinsecus eradicare. Non enim utilis est confessio, nisi sit in oris veritate, et cordis puritate. Et ut tres sint qui testimonium nobis dent in coelo, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, addamus testes sacerdotes cordi nostro et ori, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

26. Sed dicis: Sufficit mihi soli Deo confiteri, quia sacerdos sine eo a peccatis me absolvere non potest. Ad quod non ego, sed beatus Jacobus respondet dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi V, 16). Conveniens namque valde est, ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus, poenitendo supplices sacerdotibus et ministris ejus simus, ut homo qui ad gratiam conservandam mediatore non eguit, jam eam recuperare non nisi per mediatorem hominem possit. Gemat ergo et suspiret; et anxius pro peccato timeat, et expavescat: sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quaerat; prosternat se humiliter homini, qui humiliter adstare noluit Creatori. Nam et hoc saluberrimum est, ut homo corde poeniteat, et ore delictum suum confiteatur: quatenus Deus, qui pius adest per gratiam, cor ad poenitentiam compungat: deinde adsit, ut confitenti peccatorum veniam tribuat. Quod si forte peccator vere poeniteat, sed intercurrente articulo necessitatis, ad confessionem pervenire non possit; confidenter credere debemus, quod summus Sacerdos complet in eo quod mortalis non potuit. Et jam apud Deum factum constat, quod homo quidem vere voluit, sed non valuit adimplere; quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas.