CAPUT X. De impatientia correctionis, et accusatione propriorum defectuum ac vitiorum.

27. In capitulo, ubi peccata mea emendare debui, peccatis peccata addidi Cum de illis accusatus fui, aut aliquo modo excusavi, aut ex toto negavi; aut, quod deterius est, defendi, et impatienter respondi: cum nullum sit peccatum a quo non sim contaminatus, aut contaminari non possim. Justum est ergo, ut omni excusatione remota emendationem promittam, undecunque aut a quocunque accuser; quatenus sic liberari valeam a peccato perpetrato vel perpetrando. Multitudinem iniquitatum mearum expavescens, aliorum transgressiones reprehendere timui, et ideo mortis auctor exstiti; quia virus quod clamando expellere potui, non expuli. Indignatus sum adversus alios, qui me de vitiis meis reprehendebant; et quos amare debui, odivi. Illa quae mihi nocebant, vel displicebant, desideravi ut non essent. Sciebam tamen quod in natura sui erant bona, et a bono factore facta; sed ideo mihi nocebant, quia malus eram, et male illis utebar. Nihil enim mihi contrarium est, nisi ego ipse. Mecum est quidquid mihi nocere potest, et ego ipse mihi sarcina sum.

28. Optavi etiam ut Deus peccata mea nesciret, aut punire nollet, aut non posset; et ita volui Deum esse insipientem, injustum et impotentem: quod si esset, Deus non esset. Non est superbia super superbiam meam, propterea longe a salute mea, verba delictorum meorum, suspecta est siquidem Deo superbia et odiosa; nec fieri potest ut cum eo in gratiam revertatur. Diversum utriusque hospitium, nec in eodem cohabitant animo, quibus non licuit cohabitare in coelo. In coelo nata est; sed velut immemor qua via inde cecidit, illuc postea redire non potuit. Cum aer pluvia, vel nimio frigore, aut calore turbatus fuit, contra Deum inique murmuravi. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus, ad usum culpae convertimus. Quapropter justum est ut qui in cunctis peccavimus, in cunctis feriamur. Saepe ad sacrum Mysterium vocem meam fregi, ut dulcius cantarem: magis delectabar in vocis modulatione, quam in cordis compunctione. Deus vero, cui non absconditur quidquid illicitum perpetratur, non quaerit vocis lenitatem, sed cordis puritatem. Nam dum cantor mulcet populum vocibus, Deum irritat pravis moribus. Licentiam loquendi vel aliquid faciendi, saepe nimia importunitate, vel calliditate a praelatis meis extorsi: non attendens miser, quoniam ille se decipit, qui occulte vel aperte satagit ut hoc ei Pater spiritualis injungat quod ipse desiderat.

29. Acum, vel cultellum, vel aliquid utile multoties nimium desideravi, nec confessus sum; quia peccatum non aestimabam, propter rei vilitatem. Verumtamen non multum distat quaecunque substantia vilis vel pretiosa requiratur, dum aequaliter sit corruptus affectus. Non enim cultellus in vitium est, sed cultelli appetitus: neque aurum in vitium est, sed auri cupiditas. In labore non laboravi quantum debui, vel quantum potui. In silentio etiam fui otiosus, quod est maximum peccatum. In silentio namque nemo sic debet esse otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi: nec sic actuosus, ut Dei contemplationem non requirat. Parum enim proficit, qui alteri non prodest, cum potest. De vitiis meis multoties me jactavi; putans esse insigne virtutis, ubi erat lapsus criminis. De virtutibus etiam vitia feci. Justitia namque dum suum modum excedit, crudelitatis vitium gignit: et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit. Sic saepe vitium est quod virtus putatur. Sic remissa segnities mansuetudo creditur, et pigritiae vitium quietis virtutem imitatur. Finxi me esse quod non eram: dixi me velle quod nolebam, vel nolle quod volebam. Aliud ore dicebam, et aliud corde volvebam: et ita sub ovina pelle vulpinam conscientiam conservabam. Vulpina plane conscientia est tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara compunctio; obedientia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione.

30. O quam dura mihi sunt ista quae loquor! quoniam meipsum loquendo ferio. Verumtamen quia me peccatorem non nego, sed peccatum meum cognosco, erit fortasse apud Deum pium judicem ipsa cognitio culpae, impetratio veniae. Dicam ergo, dicam miseriam meam, si forte sua pietas moveat illum. Dicam peccatum meum, quoniam notitia peccati initium est salutis. Magnam porto coronam, et vestem rotundam; regulam servo jejuniorum; statutis psallo horis, sed cor meum longe est a Deo meo. Exteriorem superficiem intuens [al. mundans], salva mihi omnia arbitror, non sentiens vermem interiorem qui interiora corrodit. Unde Oseas, Comederunt alieni robur meum, et ignoravi (Osee VII, 9): et ideo pergens totus in ea quae foris sunt, et ignarus interiorum meorum, sicut aqua effusus sum, et ad nihilum redactus sum, praeteritorum obliviscens, praesentium negligens, futura non providens. Ingratus sum ad beneficia, pronus ad mala, et tardus ad bona.

31. Si me non inspicio, nescio meipsum: si autem me inspicio, tolerare me non possum; tanta invenio in me quae digna sunt reprehensione et confusione: et quanto me subtilius et saepius discutio, tanto plures abominationes in angulis cordis mei invenio. Ex quo namque peccare coepi, nunquam unum diem sine peccato transire potui; nec adhuc peccare cesso, sed de die in diem peccata peccatis addo, et ea quae prae oculis habeo, inspicio, nec gemo; erubescenda video, nec erubesco. Dolenda intueor, nec doleo: quod est mortis signum, et damnationis indicium. Membrum enim quod dolorem non sentit, mortuum est; et morbus insensibilis, est incurabilis. Levis sum et dissolutus, nec me corrigo, sed ad peccata quae confessus sum, quotidie redeo; nec caveo foveam, in quam miser ego cecidi, vel alios cadere feci, aut vidi. Cumque plorare et orare deberem pro malis quae feci, et bonis quae neglexi, proh dolor! versum est mihi in contrarium. Nam tepui et frigui a fervore orationis, et jam sine sensu frigidus remansi: et ideo flere meipsum non possum, quoniam gratia lacrymarum recessit a me.