CAPUT XI. De individuo comitatu conscientiae nos ubique remordentis.

32. Peccata mea celare non possum, quoniam quocunque vado, conscientia mea mecum est, secum portans quidquid in ea posui, sive bonum sive malum. Servat vivo, restituet defuncto depositum quod servandum accepit. Si male facio, adest illa; si autem bene facere videor, et inde extollor, adest illa. Adest vivo, sequitur mortuum. Ubique mihi gloria, vel confusio est inseparabilis pro qualitate depositi. Sic, in domo propria, et a propria familia habeo accusatores, testes, judices et tortores. Accusat me conscientia, testis est memoria, ratio judex, voluptas carcer, timor tortor, oblectamentum tormentum. Quotquot enim fuerunt oblectamenta mala, tot erunt tormenta dira in poena: nam inde punimur, unde delectamur