CAPUT XIII. De impugnatione trium dictorum inimicorum.

35. Caro mea de luto est, et ideo lutosas et voluptuosas cogitationes ab illa habeo; vanas et curiosas a mundo; a diabolo malas et malitiosas. Isti tres inimici me impugnant et persequuntur, nunc quidem aperte, nunc vero occulte, semper autem malitiose. Diabolus namque plus confidit in adjutorio carnis, quoniam magis nocet domesticus hostis. Illa vero ad subversionem meam cum illo foedus iniit: utpote de peccato nata, et in peccato nutrita; vitiis corrupta ab ipsa origine, sed multo amplius vitiata prava consuetudine. Hinc est quod tam acriter concupiscit adversus spiritum: quod assidue murmurat, et impatiens est disciplinae: quod illicita suggerit, nec rationi obtemperat, nec inhibetur ullo timore. Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur tortuosus ille serpens hostis humani generis: cui nullum aliud est desiderium, nullum negotium, nullum studium, nisi perdere animas nostras. Hic est qui jugiter malum machinatur, argute loquitur, artificiose suggerit, callide decipit. Illicitos motus insuffiat, venenatas cogitationes inflammat: movet bella, nutrit odia, incitat gulam, movet libidinem, desideria carnis instigat, et peccati occasiones parat, et mille nocendi artibus corda hominum pulsare non cessat. Hinc est quod baculo nostro nos caedit, et manus nostras proprio cingulo ligat: ut caro quae data est nobis in adjutorium, fiat nobis in ruinam et scandalum. Gravis lucta, et grave periculum est adversus domesticum hostem pugnare: maxime cum nos advenae simus, et ille civis. Ille suam inhabitat regionem: nos exsules sumus et peregrini. Magnum quoque discrimen est adversus diabolicae fraudis astutiam tam crebros, imo continuos sustinere conflictus: quem astutum fecit tam natura subtilis, quam longa exercitatio malitiae hujus.