CAPUT XIV. De desiderio patriae coelestis, et summa ejusdem felicitate.

36. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Ego vero qui usque ad hunc diem contra me vixi, jamjam per tuam gratiam mihi vivere incipiam. Sic enim in hoc mundo vivere debemus, ut cum corpus coeperit a vermibus devorari in sepulcro, anima laetetur cum sanctis in coelo. Illuc spiritus dirigendus est, quo est iturus: illuc festinare debemus, ubi semper vivamus, et ubi mori amplius non timeamus. Si sic amamus istam labilem et caducam vitam, ubi cum tanto labore vivimus, ubi comedendo, bibendo, dormiendo, vix carnis necessitatibus satisfacimus: multo magis amare debemus vitam aeternam, ubi nullum laborem sustinebimus, ubi summa semper jucunditas, summa felicitas, felix libertas, et felix beatitudo; ubi similes erunt homines angelis Dei, et fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Qualis, putas, tunc erit splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum? Nulla erit ibi tristitia, nulla angustia, nullus dolor, nullus timor, nullus ibi labor, nulla mors, sed perpetua sanitas semper ibi perseverat.

37. Non surgit ibi malitia, nec carnis miseria. Nulla est ibi aegritudo, nulla omnino necessitas: non est ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, nec peccandi voluntas, nec delinquendi facultas, sed totum laetitia, totum exsultatio possidet. Homines quoque angelis sociati, sine ulla carnis infirmitate in perpetuum manebunt. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna: in qua qui semel suscipitur semper tenetur. Ibi est requies a laboribus, pax est ab hostibus, amoenitas de novitate, securitas de aeternitate, suavitas atque dulcedo de Dei visione. Et quis non illic habitare vehementer desideret, et propter pacem, et propter amoenitatem, et propter aeternitatem, et propter Dei visionem? Nullus est ibi peregrinus, sed quicunque illuc venire merebuntur, securi in propria patria manebunt, semper laeti, et semper satiati de visione Dei. Et quanto plus aliquis hic Deo obediens fuerit, tanto ampliorem ab eo mercedem ibi recipiet: quantoque amplius Deum amabit, tanto propius videbit quem cernere cupit.