|
38. Dies hominis sicut umbra super terram, et nulla est mora: et tunc
proprie nihil est, cum stare videtur. Cur ergo thesaurizat in terra
homo, cum sine dilatione transeat, et illud quod colligitur, et ipse qui
colligit? Et tu homo, quem fructum exspectas in mundo, cujus fructus
ruina est, cujus finis mors est? Utinam saperes, et intelligeres, ac
novissima prudenter provideres! Scio quemdam qui per annos plurimos
tecum familiariter vixit, ad mensam tuam sedit, cibum de manu tua
sumpsit, in sinu tuo dormivit, cum voluit tecum colloquium habuit: hic
jure haereditario servus tuus est. Sed quia ab ineunte aetate delicate
nutristi eum, et virgae pepercisti, contumax effectus est: levavit
calcaneum suum super caput tuum, et te in servitutem redegit, et tui
crudeliter dominatur.
39. Sed fortasse dices: Quis est hic? Vetus homo tuus, qui conculcat
spiritum tuum, qui pro nihilo habet terram desiderabilem, qui sola quae
carnis sunt sapit. Homo iste a nativitate caecus est, et surdus, et
mutus; inveteratus dierum malorum, rebellis virtuti et veritati,
inimicus crucis Christi. Deridet innocentem, et simpliciter transeuntem;
ambulat in magnis et in mirabilibus supra se. Arrogantia ejus est plus
quam fortitudo ejus. Nullum reveretur. Dicit in insipientia sua: Non est
Deus. Tabescit bonis, et malis pascitur alienis. Immundis cogitationibus
pascitur; non fatigabitur in illis transgrediens usque ad finem.
Dispergit et dissipat propria, sicut prodigus; cupit et rapit aliena,
sicut avarus; turpitudinem et ignominiam congregat sibi; simulans et
callidus provocat iram Dei. Homo iste totus in peccatis natus est, et
sic nutritus, amicus iniquitatis, filius mortis, vas irae in
contumeliam, aptus ad interitum. Qui cum talis sit, enarrat justitias
Dei, et assumit testamentum ejus per os suum. Odit disciplinam, projicit
dominum suum post dorsum suum. Cum videt furem, currit cum eo, et cum
adulteris portionem suam ponit. Adversus filium matris suae ponit
scandalum (Psal. XLIX, 16-20). Super terram etiam thesaurizat iram in
die irae. Vult a te haereditatem tuam tollere, et desuper terram
auferre: et tu tantam injuriam non vindicas, sed dissimulas, nec ei
verbum durum loqueris, nec vultum iratum ostendis, sed blandienti tibi
arrides? Ludis cum illusore: nescis quia Ismael est qui tecum ludit?
(Gen. XXI, 9.) Ludus iste non est pueritiae, nec simplicitatis, vel
innocentiae; sed illusio est animae, sed persecutio, sed mors. Jam te in
foveam, quam fecit, praecipitavit: jam effeminatus es, jam jugo
miserrimae servitutis pressus, sub pedibus ejus misere et viliter
conculcaris.
40. O miser et miserabilis homo! quis te liberabit de vinculo improperii
hujus? Exsurgat Deus, et cadat armatus iste: cadat et conteratur
inimicus homo, contemptor Dei, cultor sui, amator mundi, servus diaboli.
Quid tibi videtur? Si recte sentis, mecum dices: Reus est mortis,
crucifigatur. Noli ergo dissimulare, noli differre, noli parcere; sed
festinanter, audacter, instanter crucifige hominem istum, sed cruce
Christi, in qua est salus et vita: ad quem si ex corde clamaveris,
Crucifixus tuus audiet te, benigne respondens, Hodie mecum eris in
paradiso (Luc. XXIII, 43). O Christi pietas! o inopinata salus miseri!
Tam gratuita est et probata dilectio Dei, tam stupenda dulcedo, tam
inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, ut qui ad eum clamaverit,
exaudiat illum, quoniam misericors est. O quanta est misericordia Dei!
quam ineffabilis mutatio dexterae Excelsi! Heri eras in tenebris, hodie
in splendore lucis: heri in ore leonis, hodie in manu mediatoris: heri
in porta inferni, hodie in deliciis paradisi. Sed quid prosunt hae
litterae admonitionis, nisi deleas de libro conscientiae tuae litteras
mortis? Quid prosunt haec scripta, lecta et intellecta, nisi temetipsum
legas et intelligas? Da ergo operam internae lectioni, ut legas,
inspicias, et cognoscas teipsum: legas ut diligas Deum, ut pugnes et
vincas mundum et omnem inimicum; quatenus labor convertatur in requiem,
luctus in gaudium, et post tenebras hujus vitae videas ortum surgentis
aurorae; videas etiam meridianum Solem justitiae, in quo sponsum cum
sponsa prospicies, unum eumdemque Dominum gloriae, qui vivit et regnat
per infinita saecula. Amen.
|
|