CAPUT PRIMUM. De dignitate hominis.

1. Multi multa sciunt, et se ipsos nesciunt. Alios inspiciunt, et se ipsos deserunt. Deum quaerunt per ista exteriora, deserentes sua interiora, quibus interior est Deus. Idcirco ab exterioribus redeam ad interiora, et ab inferioribus ad superiora ascendam: ut possim cognoscere unde venio, aut quo vado; quid sum, vel unde sum; et ita per cognitionem mei valeam pervenire ad cognitionem Dei. Quanto namque in cognitione mei proficio, tanto ad cognitionem Dei accedo. Secundum interiorem hominem tria in mente mea invenio, per quae Deum recolo, conspicio, et concupisco. Sunt autem haec tria, memoria, intelligentia, voluntas sive amor. Per memoriam reminiscor: per intelligentiam intueor; per voluntatem amplector. Cum Dei reminiscor, in memoria mea eum invenio, et in ea de eo et in eo delector, secundum quod ipse mihi donare dignatur. Intelligentia intueor quid sit Deus in se ipso; quid in Angelis, quid in sanctis, quid in creaturis, quid in hominibus. In se ipso est incomprehensibilis, quia principium et finis: principium sine principio, finis sine fine. Ex me intelligo quam incomprehensibilis sit Deus; quoniam me ipsum intelligere non possum, quem ipse fecit. In Angelis est desiderabilis, quia in eum desiderant prospicere: in sanctis est delectabilis, quia in eo assidue felices laetantur: in creaturis est admirabilis, quia omnia potenter creat, sapienter gubernat, benigne dispensat: in hominibus est amabilis, quia eorum Deus est, et ipsi sunt populus ejus. Ipse in eis habitat tanquam in templo suo, et ipsi sunt templum ejus: non dedignatur singulos, neque universos. Quisquis ejus meminit, eumque intelligit ac diligit, cum illo est.

2. Diligere eum debemus, quoniam ipse prior dilexit nos, et ad imaginem et similitudinem suam nos fecit, quod nulli alii creaturae donare voluit. Ad imaginem Dei facti sumus; hoc est, ad intellectum et notitiam Filii, per quem intelligimus et cognoscimus Patrem, et accessum habemus ad eum. Tanta cognatio est inter nos et Dei Filium, quod ipse imago Dei est, et nos ad imaginem ejus facti sumus; quam cognationem etiam ipsa similitudo testatur, quoniam non solum ad imaginem, sed et ad similitudinem ejus facti sumus. Oportet itaque id quod ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in vacuum nomen imaginis participare. Repraesentemus ergo in nobis imaginem ejus in appetitu pacis, in intuitu veritatis, et in amore charitatis. Teneamus eum in memoria, portemus in conscientia, et ubique praesentem veneremur. Mens siquidem nostra eo ipso ejus imago est, quo ejus capax est, ejusque particeps esse potest. Non propterea ejus imago est, quia sui meminit mens, seque intelligit ac diligit; sed quia potest meminisse, intelligere, ac diligere a quo facta est: quod cum facit, sapiens ipsa fit. Nihil enim tam simile est illi summae Sapientiae, quam mens rationalis, quae per memoriam, intelligentiam et voluntatem in illa Trinitate ineffabili consistit. Consistere autem in illa non potest, nisi ejus meminerit, eumque intelligat, ac diligat. Meminerit itaque Dei, ad cujus imaginem facta est; eumque intelligat, diligat, atque colat, cum quo potest semper esse beata. Beata anima, apud quam Deus requiem invenit, et in cujus tabernaculo requiescit. Beata quae dicere potest: Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). Negare siquidem requiem coeli ei non poterit.

3. Cur ergo nos deserimus, et in his exterioribus Deum quaerimus, qui apud nos est, si nos velimus esse apud eum? Revera nobiscum est, et in nobis: sed adhuc per fidem, donec videre mereamur per speciem. Novimus, inquit Apostolus, habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17): quia Christus in fide, fides in mente, mens in corde, cor in pectore. Per fidem ergo recolo Deum creatorem; adoro redemptorem, exspecto salvatorem. Credo videre in omnibus creaturis, habere in me ipso; et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius atque beatius est, cognoscere in se ipso. Patrem namque et Filium cum sancto Spiritu cognoscere, vita est aeterna, beatitudo perfecta, summa voluptas. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et quanta jucunditas maneat nos in illa visione, quando Deum facie ad faciem videbimus; qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona vincentium. Ita in mente mea quamdam imaginem illius summae Trinitatis invenio: ad quam summam Trinitatem recolendam, inspiciendam, et diligendam, ut ejus recorder, ea delecter, et eam complectar et contempler, totum id quod vivo, debeo referre. Mens imago Dei est, in qua sunt haec tria: id est memoria, intelligentia et voluntas. Memoriae attribuimus omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus. Intelligentiae tribuimus omne quod verum cogitando invenimus, quod etiam memoriae commendamus: voluntati, omne quod cognitum et intellectum, bonum et verum esse expetimus. Per memoriam Patri similes sumus, per intelligentiam Filio, per voluntatem Spiritui sancto. Nihil in nobis tam simile Spiritui sancto est, quam voluntas vel amor sive dilectio, quae excellentior voluntas est. Dilectio namque donum Dei est, ita quod nullum hoc dono Dei est excellentius. Dilectio namque quae ex Deo est, et Deus est, proprie Spiritus sanctus dicitur, per quam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5), per quam tota Trinitas in nobis habitat.